Jump to content

Pagina:Anniversaria in memoriam reipublicæ sacræ et literariæ.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina emendata est

refertur, item pagg. 16. 17. 18. 19. unde patet literam 10mam ut in alphabeto Græco decem significare, sed literam nostram 15tam sexaginta, ut j in alphabeto Mæsogothico, itidem a Græco desumto.

Literam decimam octavam eandem esse atqve 7mam (z) cum adspiratione conjunctam[1] inde colligitur, qvod a Maggio pag. 25 cum 10ma litera Armen., pag. 27ma cum pers. ڑ comparatur; a Schroedero vero p, 2 et 9 cum Gall. j, Russ. Zhivete.

Ψ, litera duplex, ideoqve supervacua, rejecta est, et repositum in ejus locum g qvoddam gutturale, arab. غ igitur fere respondens[2], qvod non solum ex illo modo colligitur, qvo Maggio p. 5, l. 6 a fine, item p. 15, l. 13 nomen ejus exprimit scil. Ghhan, sed etiam et imprimis inde, qvod p. 28, l. 19 hane unam literam conjunctis Arab. غ et ه exprimi affirmat. Nimirum hîc غ indicari, et ع, qvod habet editio, mero typothetæ errore irrepsisse, apparet e pag. 27, l. 7 a fine, ubi غ solito more Ghain appellatur, atqve ita per gh exprimitur, qvibus tandem ه additum, ad efficiendum ghh, qvoniam litera nostra Iberica fortior sive durior qvam arabica credita est; ع autem Aain appellatur, neqve ullo modo cum ه conjunctum ghh respondere potest. Revera tamen غ in ore Arabico tam forte et durum g gutturale est, ut litera Iberica vix durior sive adspiratior esse probari possit.

Ω etiam supervacaneum fuit, cum unum tantum ο (idqve apertum) audiretur in lingva, qvapropter aptissime locum ejus obtinuit alia gutturalis, qvam inter et nuper allatam cadem est relatio atqve inter k et g; est igitur k gutturalis, i. e. q, id qvod inde intelligitur, qvod nomen ejus apud Maggio (p. 5, 1. 6 à fine) Latinis literis scribitur Cqar; scilicet hæc qvoqve litera tam immaniter dura credita est, ut (e more Italorum geminandi q per cq) c etiam in initio addendum putaretur. Verum tamen hanc literam nihil aliud esse qvam q, colligitur e Maggio (p. 27, l. 6)3 ubi eam cum arab. ق comparat, qvod ipsum qvoqve Cqaph appellat.

  1. Id est ž
  2. Nostrum ɽ.