in ſe ſuſceperit damnationem legis, & paſſus ſe crucifigi, & quod ſic & per obedientiam impleverit omnem juſtitiam Dei, uſque ut Ipſe factus ſit Juſtitia, & quod Deus Pater hanc ut Ipſius meritum credentibus imputet & applicet, & ad illos mittat Spiritum Sanctum, qui operatur charitatem, bona opera, pænitentiam, ut bona arbor bonos fructus, ac juſtificet, renovet, regeneret & ſanctificet; & quod hæc fides ſit unicum medium ſalutis, & quod per illam ſolam remittantur homini peccata. Diſtingvunt inter Juſtificationis actum & ſtatum; per Juſtificationis actum intelligunt initium juſtificationis, quod fit momento cum homo per ſolam illam fidem cum fiducia apprehendit meritum Chriſti; per juſtificationis ſtatum intelligunt progreſſum illius fidei, qui fit per Operationem Spiritus Sancti interiorem, quæ ſe non manifeſtat niſi per quædam ſigna, de quibus varia docent; tradunt etiam bona opera manifeſta, quæ fiunt ab homine & ejus voluntate, & ſequuntur illam fidem; ſed illa excludunt a juſtificatione, quia proprium & ſic meritum hominis eſt in illis: hæc eſt fides hodierna in ſummario, verum confirmationes ejus & traditiones de illa ſunt plures & multiplices, ex quibus aliquæ etiam adducentur, quæ ſunt, quod homines non poſſint juſtificari coram Deo propriis viribus, meritis & operibus, ſed gratis propter Chriſtum, per fidem, per hanc quod credant ſe in gratiam recipi & peccata remitti propter Ipſum, qui ſua morte pro nobis ſatiſfecit, & quod Deus Pater hoc credentibus imputet propter juſtitiam coram Ipſo: quod fides hæc non tantum ſit notitia hiſtorica, quod Chriſtus pro nobis paſſus & mortuus ſit, ſed etiam aſſenſus corde, confidentia & fiducia, quod gratis propter Chriſtum remittantur peccata & juſtificentur; & quod tunc hæc tria concurrant, Promiſſio gratuita, Meritum Chriſti tanquam pretium, & Propitiatio: quod fides ſit juſtitia, qua coram Deo juſti reputamur propter promiſſionem: & quod juſtificari ſit abſolvi a peccatis, & quod etiam quodammodo dici poſſit vivificari & regenerari: quod fides nobis ad juſtitiam reputetur, non quia illa tam bonum opus eſt, ſed quia meritum Chriſti apprehendit: quod meritum Chriſti ſit Ipſius Obedientia, Paſſio, Mors & Reſurrectio: quod neceſſum ſit, ut aliquid ſit, per quod Deus adiri poteſt, & quod id non aliud ſit, quam fides per quam fit receptio. Quod fides in actu juſtificationis intret per Verbum & auditum, & quod non ſit actus hominis, ſed quod ſit operatio Spiritus Sancti, & quod tunc homo non cooperetur plus quam ſtatua ſalis, truncus aut lapis, nihil ex ſe agens, & de eo nihil ſciens, ſed quod poſt actum cooperetur, verum non cum aliqua voluntate propria in ſpiritualibus; aliter in naturalibus, civilibus & moralibus; attamen quod tunc in ſpiritualibus eo uſque poſſint progredi, ut bonum velint, eoque delectentur, ſed hoc ipſum non a ſua voluntate, ſed a Spiritu Sancto, & quod ſic cooperentur non a ſuis viribus, ſed a novis viribus & donis, quæ Spiritus Sanctus in converſione inchoavit; quodque in vera converſione immutatio, renovatio & motus fiant in hominis intellectu & corde: quod charitas, bona opera & pœnitentia non ingrediantur actum juſtificationis, ſed quod in ſtatu juſtificationis neceſſaria ſint,
Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/11
Appearance