imprimis propter mandatum Dei, & quod per illa mereantur præmia hujus vitæ corporalia, ſed non remiſſionem peccatorum & vitæ æternæ gloriam, quia ſola fides abſque operibus legis juſtificat, & ſalvat: quod fides actu hominem juſtificet, ſed fides ſtatu renovet: quod in renovatione propter mandatum Dei, neceſſario facienda ſint honeſta opera, quæ Decalogus præcipit, quia vult Deus ut carnales cupiditates cœrceantur civili diſciplina, quare dedit doctrinam, leges, magiſtratus & pænas: quod ideo ſequatur falſum eſſe, quod per opera mereamur remiſſionem peccatorum & ſalutem, tum quod opera aliquid faciant ad fidem conſervandam; & quoque falſum eſſe, quod homo reputetur juſtus propter juſtitiam rationis ſuæ, & quod ratio poſſit propriis viribus Deum ſuper omnia amare, ac legem Ipſius facere: verbo, quod fides & ſalus in hominibus conſerventur & retineantur non per bona opera, ſed tantum per Spiritum Dei & per Fidem; ſed uſque quod bona opera teſtimonia ſint, quod Spiritus Sanctus præſens ſit, & in illis habitet: damnatur, ut pernicioſa, phraſis, quod bona opera noxia ſint ad ſalutem, quia intelligenda ſunt opera Spiritus Sancti interiora, quæ bona ſunt, non exteriora procedentia a propria voluntate hominis, quæ non bona ſunt ſed mala, qua meritoria. Tradunt præterea, quod Chriſtus Ultimo Judicio laturus ſit ſententiam de operibus bonis & malis tanquam effectis propriis & non propriis fidei hominis. Hæc fides hodie regnat in toto Chriſtiano Reformato Orbe apud Clericos, ſed non apud Laicos niſi perpaucos; Laici enim non aliud intelligunt per fidem, quam credere in Deum Patrem, Filium & Spiritum Sanctum, & quod qui bene vivit & bene credit, ſalvetur; & de Domino quod ſit ſalvator; ignorant enim arcana juſtificationis Prædicatorum ſuorum, qui tametſi illa prædicant, uſque apud auditores Laicos intrant per unam aurem & exeunt per alteram; imo ipſi Doctores ſe reputant eruditos ex ſcientia illorum, ac in Gymnaſiis & Lyceis multum laborant ut illa capiant; quare ſupra dictum eſt, quod illa fides ſit fides Clericorum. Sed uſque Doctores eandem hanc fidem in Regnis ubi Reformati ſunt, diverſimode docent, in Germania, Suecia & Dania, quod Spiritus Sanctus per illam fidem operetur, ac homines juſtificet & ſanctificet, ac poſtea ſucceſſive renovet & regeneret, ſed abſque operibus legis; & qui in illa fide ex fiducia & confidentia ſunt, in gratia apud Deum Patrem ſint; & quod tunc mala quæ faciunt, quidem appareant, ſed jugiter remittantur. In Anglia, quod illa fides operetur charitatem inſcio homine, & quod id etiam bonum charitatis ſit, quod homo interius ſentit Spiritum Sanctum apud ſe operari; & ſi non ſentit, & uſque propter ſalutem facit bonum, quod id poſſit dici bonum, ſed quod uſque trahat ex homine quod in eo ſit meritum: tum quod illa fides id poſſit in ultima mortis hora operari, tamen non ſcitur quomodo. In Hollandia; Quod Deus Pater propter Filium per Spiritum Sanctum juſtificet & purificet hominem interius per illam fidem, ſed uſque ad propriam voluntatem ejus, a qua ſe deflectit, nec illam tangit quidem quod leviter tangat, & quod ſic mala voluntatis hominis non appareant co-
Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/12
Appearance