Jump to content

Pagina:Apocalypsis Revelata.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est
13
ET RELIGIONIS REFORMATORUM.

ram Deo: ſed de his illorum arcanis pauci ex Laicis norunt, nec volunt illa, ſicut ſunt, propalare, quia ſciunt quod illa non ſapiant.

,, III. De Lege & Evangelio: quod Lex a Deo data ſit, ut ſciatur quid peccatum, & ſic ut id comminatione & metu, & dein promiſſione & annuntiatione gratiæ, arceatur; quare præcipuum officium Legis eſt, ut peccatum originale & omnes fructus ejus revelentur, ac ſciatur quam horrendum in modum natura hominis lapſa & funditus depravata eſt; hac ratione hominem perterrefacit, humiliat, proſternit, uſque ut deſperet de ſe ſeipſo, & anxie deſideret auxilium; hic effectus Legis vocatur Contritio, quæ non eſt activa ſeu factitia, ſed paſſiva & conſcientiæ cruciatus: Evangelium autem eſt tota Doctrina de Chriſto & de fide, & ſic de remiſſione peccatorum, ita lætiſſimus nuntius non arguens & terrens, ſed conſolans: per Legem ira Dei revelatur ſuper omnem impietatem, & homo damnatur, quare facit ut homo ad Chriſtum reſpiciat, & ad Evangelium; prædicatio de utraque erit, quia conjuncta ſunt: Evangelium docet, quod Chriſtus in ſe ſuſceperit omnem maledictionem Legis, & omnia peccata expiaverit, & quod remiſſionem per fidem conſequamur. Quod Spiritus Sanctus non per Legis ſed per Evangelii prædicationem detur & accipiatur, & cor hominis renovetur, & quod Spiritus dein miniſterio Legis utatur, ut doceat & in decalogo monſtret, quæ ſit voluntas Dei bona & placens, ſic Spiritus mortificat & vivificat. Quod diſcrimen faciendum ſit inter opera Legis & inter opera Spiritus, quare fideles non ſunt ſub Lege ſed ſub gratia, nempe illa ratione. Quod juſtitia Legis non juſtificet, hoc eſt, non reconciliet, neque regeneret, neque per ſe faciat acceptos Deo, ſed donato Spiritu Sancto ſequitur Legis impletio: quod opera ſecundæ Tabulæ Decalogi non juſtificent, quia per illam agimus cum hominibus, & non proprie cum Deo, & tamen in juſtificatione agendum eſt cum Deo. Quod Chriſtus, quia ſine peccato ſubiit pænam peccati, & victima pro nobis factus eſt, ſuſtulerit illud jus Legis, ne damnet credentes, quia Ille eſt propitiatio pro illis, propter quam juſti reputantur.

IV. De Pænitentia et Confessione: quod Pænitentia conſtet ex duabus partibus, una quæ eſt contritio ſeu terror incuſſus conſcientiæ propter peccata; altera quæ eſt fides quæ concipitur ex Evangelio, & per remiſſionem peccatorum conſolatur conſcientiam, & ex terroribus liberat. Qui confitetur totum ſe eſſe peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit, & nullius obliviſcitur, ſic purgantur peccata, homo purificatur, rectificatur, ſanctificatur, quoniam Spiritus Sanctus non ſinit peccatum dominari, ſed reprimit & coercet. Quod enumeratio peccatorum debeat eſſe libera, ſi velit aut non velit; & quod confeſſio & abſolutio privata magnificienda ſit; quare ſi quis vult, poteſt confiteri peccata, & abſolutionem a Confeſſionario accipere, & quod peccata tunc remiſſa ſint; verba, quæ Miniſter tunc reſponſurus eſt, ſint, Deus tibi ſit propitius, & confirmet fidem tuam, fiat tibi ſicut credis, & ego ex mandato Domini remitto tibi peccata, at alii, annuntio tibi remiſſionem peccatorum: quod tamen uſque non per pæ-

niten
B3