‹DE DEO SOCRATIS›
Plato omnem naturam rerum, quod eius ad animalia
praecipua pertineat, trifariam divisit censuitque esse
summos deos. summum, medium et infimum fac intellegas
non modo loci disclusione verum etiam naturae dignitate,
quae et ipsa neque uno neque gemino modo sed pluribus
cernitur. ordiri tamen manifestius fuit a loci dispositione.
nam proinde ut maiestas postulabat, diis inmortalibus
caelum dicavit, quos quidem deos caelites partim visu
usurpamus, alios intellectu vestigamus. ac visu quidem
cernimus
. . . vos, o clarissima mundi lumina, labentem caelo quae ducitis annum.
|
nec modo ista praecipua: diei opificem lunamque, solis aemulam, noctis decus, seu corniculata seu dividua seu protumida seu plena sit, varia ignium face, quanto longius facessat a sole, tanto largius conlustrata, pari incremento itineris et luminis, mensem suis auctibus ac dehinc paribus dispendiis aestimans; sive illa proprio sed