perpeti candore pollens, ut Chaldaei arbitrantur, parte luminis
conpos, parte altera cassa fulgoris, pro circumversione
oris discoloris multiiuga speciem sui variat, seu
tota proprii candoris expers, alienae lucis indigua, denso
corpore sed levi ceu quodam speculo radios solis obstipi
vel adversi usurpat et, ut verbis utar Lucreti,
notham iactat de corpore lucem; |
utra[que] harum vera sententia est – nam hoc postea videro –, tamen neque de luna neque de sole quisquam Graecus aut barbarus facile cunctaverit deos esse, nec modo istos, ut dixi, verum etiam quinque stellas, quae vulgo vagae ab inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo et certo et stato cursu meatus longe ordinatissimos divinis vicibus aeterno efficiunt. varia quippe curriculi sui specie, sed una semper et aequabili pernicitate, tunc progressus, tunc vero regressus mirabili vicissitudine adsimulant pro situ et flexu et † abstituto circulorum, quos probe callet qui signorum ortus et obitus conperit. in