Jump to content

Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/12

E Wikisource
Haec pagina emendata est
8
GENESIS.

ad Veſperam, cum fit Mane, bis mille & trecenta," IX. 14, 26. Similiter accipitur Mane pro omni Adventu Domini, in Verbo, ita eſt vox novæ creationis.

23. Quod Dies pro ipſo Tempore accipiatur, nihil communius eſt in Verbo; ut apud Eſaiam, "Propinquus eſt Dies Jehovæ. Ecce Dies Jehovæ venit, Cœlum commovebo, & contremiſcet terra e loco ſuo, in Die excandeſcentiæ iræ meæ. Propinquum ad veniendum eſt tempus ipſius, & Dies ejus non protrahentur," XIII. 6, 9, 13, 22: Et apud eundem Prophetam, "In Diebus antiquitatis antiquitas ejus. Fiet in Die illo oblivioni tradetur Tyrus ſeptuaginta annis, juxta Dies regis unius, XXIII. 7, 16. Quia Dies pro Tempore, etiam pro Statu iſtius temporis accipitur, ut apud Jeremiam, "Væ nobis, quia declinavit dies, quia extenderunt ſe umbræ veſperæ," vi. 4. & apud eundem prophetam, "Si irritum reddideritis fœdus Meum diei, & fœdus Meum noctis, ut non ſit diurnum, & nox in tempore ſuo," XXXIII. 20, 25. Tum, "Renova dies noſtros, ſicut antiquitus," Thren. V. 21.

24. Vers. 6. Et dixit Deus, ſit Expanſum in medio aquarum, & ſit diſtinguens inter aquas aquis. Poſtquam Spiritus Dei, ſeu Miſericordia Domini produxit in diem Cognitiones veri & boni, & dedit primam lucem, quod Dominus ſit & quod Dominus ſit ipſum bonum, & ipſum verum; & quod nullum bonum & verum niſi a Domino, tunc diſtinguit inter Hominem Internum & Externum, ita inter Cognitiones, quæ ſunt apud hominem internum, & ſcientifica, quæ ſunt hominis externi: Homo internus vocatur expanſum; cognitiones, quæ apud hominem internum, appellantur aquæ ſupra expanſum; & ſcientifica hominis externi, vocantur aquæ ſub expanſo. Homo, antequam regeneratur, ne quidem novit quod Internus homo detur, minus, quid Internus, putans non diſtinctos eſſe, quia immerſus corporeis & mundanis, etiam, quæ Interni hominis ſunt, immerſit iiſdem, & ex diſtinctis, unum confuſum obſcurum fecit: ideo primum dicitur, ut ſit expanſum in medio aquarum, tum ut ſit diſtinguens aquis inter aquas, non autem diſtinguens aquas inter aquas. Mox vero ita. verſ. 7, 8. Et fecit Deus expanſum illud, & diſtinxit inter aquas, quæ ſub expanſo, & inter aquas, quæ ſupra expanſum, & factum ita; Et vocavit Deus expanſum, Cœlum. Alterum itaque, quod homo, dum regeneratur, animadvertit, eſt, quod ſcire incipiat, dari Internum hominem; aut, quod, quæ ſunt apud Internum hominem, ſint bona & vera, quæ ſolius Domini: & quia Homo Externus, cum regeneratur, talis eſt, ut uſque putet, bona, quæ agit, ex ſe agere, & vera, quæ dicit, ex ſe dicere; & quia talis, per ea, ſicut per propria, ducitur a Domino, ad bonum agendum, & ad veram loquendum, ideo præcedit diſtinctio ab iis quæ ſub expanſo, & ſequitur de iis quæ ſupra expanſum. Arcanum etiam cœleſte eſt, quod Homo per propria, tam per fallacias ſenſuum, quam per cupiditates, ducatur, & flectatur a Domino ad illa, quæ ſunt vera & bona, & ſic quod omnia & ſingula momenta Regenerationis procedant a veſpera ad mane, ſicut ab externo homine ad internum, ſeu a terra ad cœlum; quare nunc Expanſum, ſeu Internus homo appellatur Cœlum.

25. Ex