Jump to content

Pagina:Arcana Coelestia Vol I.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est
9
CAPUT PRIMUM.

25. Expandere terram, & extendere Cœlos, eſt ſolennis locquutio apud Prophetas, ubi de Regeneratione hominis agitur, ut apud Eſaiam, "Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, & Formator tuus ab utero: Ego Jehovah faciens omnia, extendens Cœlos Solus, & expandens Terram a Me Ipſo," XLIV. 24. Tum, ubi de adventu Domini aperte dicitur, Calamum Contuſum non confringit, & linum fumigans non exſtinguit, ad veritatem profert judicium: hoc eſt, fallacias non frangit, nec cupiditates exſtinguit, ſed ad verum & bonum flectit, ſic ſequitur: Deus Jehovah creat Cœlos, & extendit illos, expandit Terram, & productiones ejus, dat animam populo ſuper ea, & ſpiritum ambulantibus in ea," XLII 3, 4, 5. Præter etiam alibi aliquoties.

26. Verſ. 8. Et fuit Veſpera, & fuit Mane, Dies Secundus: Quid Veſpera, quid Mane, & quid Dies, prius ad verſ. 5.

27. Verſ. 9. Et dixit Deus, congregentur aquæ ſub Cœlo ad locum unum, & appareat Arida; & factum ita. Cum novit, quod homo internus & extemus detur, & quod Vera & Bona ab homine interno, ſeu per hominem internum ad externum, a Domino, influant, tametſi non ita apparet, tunc illa ſeu Cognitiones veri & boni, quæ apud eum, in memoria ejus reconduntur, & inter ſcientifica referuntur; quicquid enim memoriæ externi hominis inſinuatur, ſive naturale ſit, ſive ſpirituale, ſive cœleſte, ibi manet ut ſcientificum, & inde producitur a Domino: Cognitiones illæ ſunt aquæ congregatæ ad locum unum, & vocantur Maria; ipſe autem homo externus vocatur arida, & mox terra, ſecundum hæc quæ ſequuntur.

28. Verſ. 10. Et vocavit Deus Aridam, Terram, & congregationem aquarum vocavit Maria; & vidit Deus, quod bonum. Quod aquæ ſignificent Cognitiones & Scientifica, communiſſimum eſt in verbo, inde quod Maria collectionem earum, ut apud Eſaiam, "Plena erit Terta ſcientia, Jehovæ, ſicut aquæ Mare contegentes," XI. 9. Et apud eundem Prophetam, ubi de defectu cognitionum, & ſcientificorum, agitur, "Deficient aquæ de mari, fluvius exſiccabitur & exareſcet & recedent flumina," XIX. 5, 6. Apud Haggajum, ubi de Eccleſia nova, "Ego commovens Cœlos & Terram, & Mare & Aridam; & commovebo omnes gentes, & venient deſiderium omnium gentium, & implebo domum hanc gloria," II. 6, 7. Et de homine regenerando apud Sachariam, "Erit dies unus ille, notus eſt Jehovæ, non dies, nec nox, & erit, ad tempus veſperæ erit Lux, & erit in die illo, exibunt aquæ vivæ a Hieroſolyma, pars earum ad Mare orientale, & pars earum ad Mare poſterum," XIV 7, 8. Per Davidem, ubi deſcribitur homo vaſtatus, qui regenerandus, Dominum adoraturus, "Jehovah vinctos ſuos non ſpernit, laudabunt Ipſum Cœli & Terra, Maria & omne reptans in iis," Pſalm. LXIX 35. Quod Terra ſignificet receptaculum, apud Sachariam, Jehovah extendens Cœlos, & fundans Terram, & formans ſpiritum hominis in medio ejus," XII. I.

29. Verſ. 11, 12. Et dixit Deus, progerminare faciat Terra herbam teneram, herbam ſeminificantem ſemen, arborem fructui facientem fructum, ſecundum ſpeciem

suam,
C