Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. III Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/412

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Momentum, nobilissime Petre, genus esse commune gravitatis et levitatis; et Aristoteles ait et eum sequens Ptolemaeus; Timaeus vero apud Platonem dicit, omne momentum fieri gravitate; levitatem enim privationem esse putat. quorom opiniones studiosis colligere licet ex libro Ptolemaei, quem scripsit de momento[1], ex disputationibus physicis Aristotelis[2] Platonisque Timaeo[3], et qui de his commentati sunt. Archimedes autem in hoc libro centrum gravitatis figurae planae id intellegit, ex quo suspensa horizonti parallela maneat, et duorum vel plurium planorum centrum gravitatis id; ex quo suspensa libra horizonti parallela sit. velut sit ΑΒΓ triangulus, et in medio eius punctum aliquod Δ sit, ex quo suspensus horizonti parallelus maneat. adparet igitur, partes Β, Γ inter se aequilibritatem servaturas esse, et neutram ad horizontem magis altera vergere posse. eodem modo si libra est ΑΒ, et magnitudinibus Α, Β ex ea suspensis libra ex Γ suspenso partes Α, Β inter se aequilibritatem seruantes tenet, parallela horizonti


  1. Nostris temporibos non exstat.
  2. De coelo IV, 1, 2 (cfr. Schneider: Eclog, phys. II p. 160).
  3. Ubi?

αρτωμεν F (omisso comp. ον). 19. ισσοεοκησει F. 20. A] deleo. 24. αρτομενος F. In figg. Δ et Γ om. F

20*