Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. II Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/494

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Problema,

quod Archimedes invenit et in epigrammate ad eos, qui Alexandriae eiusmodi rebus studebant, misit in epistula ad Eratosthenem Cyrenensem.

Multitudinem boum Solis, hospes, computato diligentiam adhibens; si sapientiae particeps es; quanta quondam in campis Thrinaciae Siculae insulae pasceretur in quattuor greges divisa colore diversos, unum lactis albi colore, alteram caeruleo nitentem, tertium flavum, quartum varium. in singulis autem gregibus tauri erant numero praevalidi, hanc rationem servantes: finge, hospes, albos numero aequales dimidiae et tertiae partibus taurorum caeruleorum et simul omnibus flavis; caeruleos autem quartae et quintae partibus. variorum et praeterea flavis omnibus. reliquos autem varios vide sextae et septimae partibus alborum et rursus omnibus flavis aequales. in vaccis autem hae erant rationes: albae tertiae et quartae partibus totius gregis caerulei aequales erant, caeruleae autem quartae et quintae simul partibus variorum si-

——————

singius. 8. πλήθει Struvius. 12. τετάρτῳ cod. Guelferb.; corr. Lesssingius. τε om. cod. Guelferb.; corr. Hermannus. 13. στικτοχρόων Struvius. πᾶσι Lessingius cum Guelferb.; corr. Hermannus. 14. ποικιλόχροας Lessingius. 16. αὖτις] Hermainnus; αὐτούς Lessingius cum Guelferb. 17-26 delet Vincentius. 19. τετάρτῳ cod. Guelferb.; corr. Lessingius; item lin. 20.


29*