Pagina:Archimedis opera omnia cum commentariis Eutocii vol. II Lipsiae in aedibus Teubnerii edidit Heiberg.djvu/496

E Wikisource
Haec pagina emendata est
453
problema bovinum.

mul cum tauris aequales erant, variae numerum habebant aequalem quintae et sextae partibus totius flavorum gresis pascentis: flavae autem aequales sextae et septimae partibus gregis albi numerabantur. tu vero, hospes, diligenter indicato numero boum Solis, quot tauri robusti quotque vaccae essent singulis coloribus, non imperitus rudisque numerorum voceris, neque tarnen inter sapientes numereris. at die age has quoqne omnes boum Solis rationes: sicubi tauri albi suam multitudinem cum caeruleis coniungebant, stabant firmiter aequali in altitudinem et latitudinem mensura, et longi latique campi Thrinaciae undique solido quadrangulo complebantur. rursus autem flavi et varii coniuncti ita stabant, ut numerus sensim ex uno adcresceret, figuram trilateram efficientes tauris ceterorum colorum neque praesentibus neque desideratis. haec si simul inveneris et mente complexus eris, hospes, omnes multitudinum mensuras indicans, victoria gloriatus abito et putato, te ita demum sapientia praestantem esse iudicatum.

——————

mannus; βόες cod. Guelferb., Lessingius. 28—29 delet Vincentius. 29. χρῶμα] Struvius; χροίαν cod. Guelferb., Lessingius. 31—44 delet Vincentius. ἐναρίθμιος] Struvius; ἐν αριθμοῖς cod. Guelferb., Lessingius. 32. τάδε πάντα] τάδ' ἔτ' ἄλλα Struvius. Wurmius has emendationes supervacuas censet, mutato εἰπών v. 27 in εἶπον (imperat.). 34. ἔμβαδον Vincentius. 35. πέρι μήκεα Hermannus. 36. πλίνθου] fortasse corruptum; πλῆθος Vincentius. πλήθους Krumbiegel. 39. οὔτε — οὔτε] εἴτε — εἴτε Hermannus. 44. ταύτῃ. γ' Hermannus.