Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/197

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est
191
vii - lirica latina

sic tua nimirum vestrae ratione salutis
cogitur a viduo genitrix discedere lecto.
Cuius, ubi supra muliebrem provida captum
       85plenius inspecta prudenti a coniuge mens est;
sic regni ut thalami consors est sumpta virago.
     Tum genitrix tua, cui dare est data copia agendi,
iustitiae vindex incorruptissima sacrae,
dura tnalis, clemens miseris, gratissima iustis,
       90propositique tenax, atque imperterrita recti,
perque gradus cunctos virtutis clara refulsit;
clara refulsit, onus pariter subeunte marito.
Clarior at multo vacua curri tristis in aula
magnanimi immatura viri post fata relieta est;
       95namque diem, multa Gallorum caede cruentus,
extremum cum laude obiit mavortius heros
ad vada purpureo spumantia sanguine Tarri,
tempore quo spoliis rex agmina onusta latinis,
rex Carolus, magni Caroli generosa propago,
       100ad gelidas Sequanae ripas populator agebat.
Matribus et trepidis lux detestata puellis,
illa nimis lux saeva, nota signanda perenni,
prae cunctis sed, Pica, tibi saevissima luxit.
     En vidua, et tutrix iterum moestissima prolis
       105bis geminae superas; melioris pignora sexus
nainque duo, et totidem diversi parva fovebas.
An pupillarem prius eloquar auxeris ut rem?
An culto assiduo natorum ut corda paternos
indueris mores? certe rumore secundo
       110utrumque, et multo laudari carmine dignum.
Praeteream sed et ista, sed et connubia natae;
atque bis plura sciens, nec possem singula nec fas
dicere, vel rudibus praesertim nota colonis,
limpidus ochneis quacunque aut Mincius arvis
       115inter arundineas it flexo limite ripas;
quaque sinus, Benace, tuos imitatus apertos,
tiuctibus et fremitu et spumantibus aestuat undis;