aut venetas quacunque Padus perlabitur oras,
multa mole minax, multoque labore docendus,
120pinguibus et cultis et aprico parcere ruri.
An quisquain summa virtutum deneget arce
insedisse tuam, generose Alberte, parentem?
Aut virtus sermo merus est et inutile nomen,
aut opere et darò penitus dignoscitur actu,
125cum medio rerum immersabilis enatat aestu.
Heu, heu! quae sceleri debentur digna nefando,
talia virtutum si praemia Pica reportat?
Sed quid inepta tuos renovabit Musa dolores?
Sed duce me in lacrimas iterum cur ibis inanes?
130Sed quid hians medicae tractabo nescius artis
vulnus, opis quicquam nil post laturus amicae?
Sed quid ego ereptae crudelia fata parentis
in medium proferre loquaci carniine nitar,
cum neque succurrat ratio solaminis ulla,
135qua tot deinde queam fluctus, quos ipse citarim
imprudens, animique graves componere motus?
At reticenda nec est ea mors, cui maxima virtus
causa fuit ; nec enim vas exitiale cicutae
vult Aniti latuisse reus, nec Virbius axes
140ancillae, nec Pica feros quibus occidit ausus.
Liberius iam iam res ut sit acta docebo,
unde queant magnuin venientia ducere seda
exemplum, humano leviter quam fidere quisquam
ingenio possit; documento nec fuit illa
145absque aliquo moriens, cuius dum vita manebat
ornile olim fuerat studiis imitabile factum.
Illa severa adeo cultrix, italique pudoris
custos; illa adeo vindex labentis honesti
extitit, ut facto turpi curaret ab omni,
150et levibus licet opprobriis pulchrasque sodales
ancillasque, domumque omnem servare pudicam,
ne dum se similemque sui castissima prolem;
cui dum se digno ferventius haeret et instat
Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/198
Appearance
Haec pagina nondum emendata est
192
vii - lirica latina