Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/230

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
224
vii - lirica latina

     manibus et sociis narret me digna subisse
supplicia, hauti ulla tliminuenda die?
      55Antra mihi placeant potius, montesque supini
vividaque irriguis gramina semper aquis;
     et Satyros inter celebres, Driadasque puellas
plectra mihi digitos, fistula labra terat.
     Dum vaga mens aliud poscat, procul este, Catones;
 60este quibus parili vita tenore fluit;
     quos labor angat, iter cupientes limite certo
ire sub instabili cuncta novante polo.
     Me mea mobilitas senio deducat inerti,
dum studia haud desint quae variata iuvent.
      65Me miserum! quod in hoc non sum mutabilis uno,
quando me assidua compede vincit Amor:
     et nunc Hybla licet, nunc sit mea cura Lycoris,
et te, Philli, modo, te modo, Lyda, velini;
     avit Glauram aut Glycerem, aut unam aut saepe ducentas
 70depeream; igne tamen perpete semper amo.

LV

Iani Francisci Gonzagae epitaphium

     Quae fuerant, vivente anima olim, mortua membra,
absque anima tandem claudit humata lapis.
     Corporis afTecti aerumnas novus incoia coeli
spiritus hic gaudet deposuisse graves.
     Quare animam Iani seu corpus fiere, viator,
frustra hoc, sero illud, vanus uterque dolor.