Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/103

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
65
Turris Babel Lib. II.

Cap. VII.Sect. II.plo Semiramidis, quam cum Mausoleum, sive pyramidem inusitatæ magnitudinis, supra descriptam ad æternam mariti sui memoriam in Babyloniâ extruxisse, obeliscum quoque, quo major in orbe à posteris visus non est, in præcipua Babyloniæ platea, cum incredibili omnium spectantium admiratione erexisse cognossent. Ægyptii Simiæ Babyloniorum in obeliscis erigendis.Hisce magnis moliminibus, quæ preasentes adhuc viderant, vel aliorum relatione intellexerant, impulsi, et ipsi pyramidibus, et obeliscis totam Ægyptum repleverunt, præterea simulacris, fanis, labyrinthis, fabricisque fide humana superioribus, ea præstiterunt, quæ nulla unquam humana potentia adæquare valuit. Verùm quænam illa fuerint, quamvis in iii Tomo Oedipi quam aplissimè descripserimus, hic tamen eorum nonnulla iteratò paucis exponenda duxi. Cum Chamæa familia taam grandia monumenta post se reliquerit, non verò familia Semi, et Japheti?Quod antequam fiat, cur sola ex tribus filiis Cham, Sem et Japheth, Chami progenies, tametsi à Deo maledictionibus subjecta, tam stupenda tamen successu temporis opera peregerit? Japhethi verò stirpem Deo devotam, nil horum præstitisse reperiamus? Pari pacto cur ante diluvium, neminem ex Patriarchis, aliquod singulare monumentum post se reliquisse legimus, nisi Cainum à Deo pariter maledictum; quem tamen omnium primum, vastissimam urbem, civitatem inquam gigantum, quam sacer textus Enochiam vocat, ædificasse, ex Genesi notum est. Cujus rei causa uti ab occultis Dei judiciis dependet, ita nefas foret, eam humani intellectus angustiis comprehendere; hoc solùm dicere possumus, Semum et Japhethum, uti à Deo electi erant, ita quoque omnibus aliis spretis, in hoc unicum continuò pii parentis sollicitatione incubuisse, ut per filios nepotesque novis semper, novisque fundatis coloniis, orbem terræ, habitatoribus, unà cum divini cultus propagatione complerent: Chamæa verò familia, à sancta stirpe divisa, et idololatriæ dedita, nil non intendebat, quàm ut per inauditas invisasque fabricarum insanas structuras, operumque magnitudinem divinos sibi apud posteros, honores compararent, et proinde temporali hac felicitatis gloria cum æterna morte commutarent. Verùm cum hæc omnia quàm amplissime tradita sint in nostro Oedipo Ægyptiaco, lectorem ad eum remittimus. Restat solùm, ut hîc nonnulla mirabilium operum exhibitione, fabricarum portento adducamus, ex quibus lector colliget, omnium quæ mundum posterum in admirationem traxerunt, gestorum granditatem à sola Chami progenie, cui tum Babylonica terra, tum Ægyptus in sortem acciderat, peractam fuisse. Sed jam ad rhombum. De Pyramidibus incipiamus.

SECTIO
I