Cap. VI.Sect. II.quo Chronologi dicunt, candem regnare cœpisse, eodem nimirum anno, quo nata est Sara, à quo ad hunc annum in chronologismo nostro invenies prædictos duos et quadraginta annos. Mors Semiramidis insanis.Hæc Regina quæ de cætero, propter rerum gestarum gloriam celeberrima, virtute plusquàm virili, dotata, infelicem tamen, ac fœdum, indecorumque exitum habuisse scribit Justinus, supra citato loco, dicens, eam à Nino minore, proprio ejus filio fuisse trucidatam, quod licet vetula (erat enim duos et sexaginta annos nata, ut tradit ex Ctesia Diodorus loco citato) insanâ ardens libidine, incestuosum ejus concubitum expetivisset. Et hoc, tanquam magis receptum, referant etiam B. Augustinus de civit. Dei, lib. 18. sub finem capitis 2, et Genebrardus lib. i. suæ Chronologiæ, aliique auctores. Tametsi Diodorus suprà relatus de obitu ejus agens dicat, quod ipsa detecti , quas ei Ninus per eunuchum paraverat, insidiis, ommique injuriâ juxta Ammonis responsum, remissâ, cum omnibus, filio, ut regi parerent, preafectis mandasset, è vestigio evanuit, ad deos, juxta Oraculi responsum , ut creditum est, translata. Sic Diodorus; qui his postea quædam fabulosa subjungit, quibus etiam prioribus fidem abrogavisse videtur.
AnnoNinyas Rex Babel filius Nini. postea proximo circiter inchoante, prædictæ Reginæ successit Zameis, qui et Ninias, sive Ninus minor, majoris Nini ac Semiramidis filius, tertius Assyriorum Rex, ut scriptum reliquerunt Eusebius in Chronicis et historici proximè allegati, Justinus et Diodorus; quorum postremus lib. iii. cap. 6. hujus Regis vitam, moresque, et gubernandi rationem, longè diversam ab ea, quam hactenus majores sui tenuerant, initam, breviter describit, additque eundem à posteris quoque suis usque ad Sardanapalum fuisse æmulatam; et idem ferè paucis perstringit loco citato Justinus, de hoc eodem Nino minore dicens: Ninias elaborato à parentibus imperio contentus, belli studia deposuit, et veluti sexum cum matre mutavisset, rarò à viris visus in fœminarum cœtu consenuit. Posteri quoque ejus exempla secuti, responsa gentibus per internuncios dabant. Sic ille.
Caput VII.
De stupendis fabricarum miraculis, quæ fratres Nembrod, Misraim ejusque nepotes, ex eâdem familia Chus in Ægypto, ad Babyloniorum imitationem, æmulationemque exhibebant.