Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina emendata est
68
Athanasii Kircheri

Cap. I.Sect. III.cul abest à vero; nam et multitudine hominum agger est constructus, et multitudine deletus est. Tempus insumptum in ejus erectione.
2 pyramis.
Nam
360000 hominum, ut ajunt, ad id opus deputata sunt, quod 20 fermè annis absolverunt. Deinde describit secundam Pyramidem à Rege Chabreo erectam structur priori similem, magnitudine imparem, utpote latis lateribus singulis stadium tantum comprehendentibus: pecuniam omnem in opus prioris impensam, in olera tantum et herbas, mille et sexcentorum talentorum sumptus excessisse dicantur. 3 pyramis.Tertiam Pyramidem Myzerinus Rex erexit, sed morte præventus opus absolvere non potuit, adeoque magis architectorum summum ingenium, quàm otiosam pecuniæ ostensionem Regum admirari liceat. Meminit et harum molium Strabo Diodoro ferè synchronus lib. XVII. Strabo. l. 17.Quadraginta, inquit, stadiis ab urbe (Memphi) montanum quoddam est supercilium, in quo stant pyramides multæ. Earum tres memorabiles sunt; duæ inter septem orbis miracula adnumerantur; singulæ altitudine stadii, figurâ quadratâ, altitudinem habentes paulò majorem quolibet latere et mole se paululum excedentes. Et paulo post. Ulterius in montis altitudine majori tertia est, multò primis duabus minor, majori tamen impensa structa, nam ab ipsis ferè fundamentis usque post medium constat nigro ex lapide, ex quo mortaria faciunt, ab extremis Æthiopiæ montibus delato, qui cùm et durus sit, et operatu difficilis, reddit opus sumptuosius. Rhodopis meretricis, sive Dorichæ Sepultura. Plinius.Plinius deinde singula exactius trutinans, hæc inter alia profert lib. xxxv. c. 12. Dicantur obiter et pyramides in eadem Ægyipto, Regum pecuniæ otiosa et stulta ostentatio, quippe cùm faciendi eas causa à plerisque traditur, ne pecuniam successoribus, aut æmulis insidiantibus præberent, aut ne plebs esset otiosa. Multa circa hoc vanitas illorum hominum fuit, vestigiaque complurium inchoatarum extant. Una est in Arsinoite Nomo, duo in Memphite non procul Labyrintho, de quo et ipso dicemus. Totidem ubi fuit Mœridis lacus, hoc est fossa grandis. Sed Ægyptus inter mira et memoranda narrat harum cacumina extrema, quæ eminere dicuntur. Reliquæ tres, quæ orbem terrarum fama implevere, sané conspicuæ undique adnavigantibus, sitæ sunt in parte Africæ, monte saxeo sterilique, inter Memphim oppidum, et quod appellari diximus Delta, à Nilo minus quatuor millia passuum, a Memphi sex, vico apposito, quem Busirin vocant, à quo sunt assueti scandere illas. Et paulò post: Sed pyramis amplissima ex Arabicis Lapidicinis constat, 360000 hominum annis 20 eam construxisse produntur. Et infra: amplissima octo jugera obtinet soli quatuor angulorum paribus intervallis per octingentos octoginta tres pedes singulorum laterum, altitudo à cacumine pedes 25. Hæc Plinius. Et tametsi citati auctores quoad situm conveniant, vix tamen est, qui cum altero in mensura concordet, quod factum crediderim ob diversam mensurarum diversis nationibus usitatarum rationem.

HiscePetrus Bellonius. Neoterici accesserunt pyramidum mensores, quos inter Petrus Bellonius meritò primum locum obtinet, qui data opera ad pyramides mensurandas in Ægyptum concessit, sic autem dicit. Pyramides verò Ægypti adeò à veteribus celebratæ edito loco sunt, quæ procul 40 millium passuum apparere incipiunt. Hos Ægyptii Pharaones nuncupant. Quæ quidem magis admirandæ videntur propè inspicientibus, quàm ab auctoribus descriptæ sint: nam videntur esse montes immensæ magnitudinis, unde Romanorum fabricæ, et antiqua opera nihil accedunt ad harum pyramidum splendorem et magnificentiam. Positæ autem sunt in loco valde deserto, seu solitudine, quatuor milliaribus à Cairo distante ultra Nilum tertio lapidis jactu, et earum amplissima reliquas etiam præstantia superat, quam omnes antiqui scriptores aspectu mi-
rabi-