Cap. I.Sect. III.rabilem esse scripserunt. Magnitudo pyramidis majoris à Bellonio descriptæ.Exstructa est gradibus foris prominentibus, atque 324
passus in singula latera habet; à basi usque ad cacumen continet 250
gradus, quorum singuli altitudinem habent quinque solearum calcei, novem pollicum longitudinis, adeoque vastæ est latitudini hæc moles, ut peritissimus atque validissimus sagittarius in ejus fastigio existens, atque sagittam in aërem emittens, tam validè eam ejaculari non possit, ut extra molis basin, sed in ipsos gradus semper cadat. Fastigium ejus in planitiem desinit 2
passus in diametro patentem, in qua 50
homines consistere queunt. 2 reliquæ pyramides.Aliæ etiam due Pyramides sunt immensæ magnitudinis, sed longè minores prima, et harum trium minima, tertia sui parte major est ea, quæ apud testaceum montem est Romæ
. Præter has tres plurimæ aliæ minores hinc inde per arenosum illud solum sparsæ sunt, plusquàm centum, quarum ne unica adeo vitiata spectatur, uti Romana. Hæc
Bellonius. Quæ ferè congruunt relationi factæ
Marcus Grimanus Cardinalis.Marci Grimani antistitis Aquileiensis, et postea Cardinalis: hic enim uti antiquitatum perstudiosus, ita ipsemet, dum in
Æ£ypto, negotiorum causâ
Venetorum ageret, eam mensus est, eamque conscendit, et ad interiora penetravit.
Pyramidis, inquit,
hujus commensus justis passuum intervallis, quorum magnitudo trium palmorum antiquorum modulos aliquantulum excessisse putatur. Singula quadratæ basis latera passus 270
circiter complectuntur; universaque pyramis ex redivivo, et præduro lapide constat, ejusque præcinctiones in satis convenientem longitudinem extenduntur, itaque toto opere aptantur ac disponuntur, ut ad summum verticem usque, etsi quàm maximè difficilem, incommodumque præstent ascensum; singulæ enim tripalmarem, ac semis circiter altitudinem habent, nec tantum utique prominentis planitiei nactæ fuerunt, ut scandentium vestigia iis commodè tutoque inniti possint. A basi autem usque ad verticem 200
circiter ac 10
præcinctiones habentur, singulæque eandem prorsus altitudinem obtinent, adeò ut structuræ totius altitudo basis supposita latitudini æqualis ommino videatur. Præ omnibus tamen maximè et exactissimè illas observasse reperio
Principem RadziviliumRadzivilius. in peregrinationis suæ historia fol. 161. Verba ejus quantumvis longiora, adducenda tamen duxi, ut sigillatim omnia elucescant.
Summo mane, inquit,
unâ ante diem horâ ex hospitio egressi ad civitatem veterem venimus, quæ à nova, quartâ milliaris parte, inter hortos semper eundo, distat; duabus verò horis post exortum solis trajecto Nilo
, quintâ milliaris parte peractâ, rectè ad pyramides pervenimus, de quibus quoniam ab auctoribus multa produntur, ego quæ ipsemet coram vidi, breviter annotabo. Constat omnium testimonio. Memphim
civitatem sacris et prophanis literis celebratam, olim hîc fuisse, nunc præter exiguas quasdam versus meridiem ruinas, ejus nulla apparent vestigia, steriles arenæ omnia cooperiunt, pyramides tamen 17
adhuc integræ conspiciuntur, quarum duæ sunt majores, et tertia à Rhodope
meretrice constructa, est inprimis elegans, vix tamen 60
aut 70
cubitorum habet altitudinem. Hæ tres pyamides sunt planè integræ, et inter miracula mundi commemorantur. Duæ majores stupenda et incredibili sunt magnitudine; 300
habere cubitos dicitur. Intrinsecus habet artificiosos et peramplos gradus, quibus æquè ac extrinsecus ad ipsam usque summitatem ascenditur; habet et concamerationes, quarum duæ majores, una supra alteram erecta, quæ sepulchra Regum Ægypti
continebant; in inferiori extat etiam hodie sepulchrum satis magnum, in quo corpus aliquod fuit repositum. Porrò à quibus Regibus quanto sumptu, quove modo vel artificio, et num à Judæis
in Ægyptiaca servitute constitutis, (quod omnibus ferè auctoribus placet) pyramidum hæ moles fuerint excitatæ, vel num iidem Hebræi
aggeres et fossas, quibus Nilus
deducitur (apparent enim non naturâ, sed arte facta esse omnia) perfecerint, historicis judicandum relinquo.