Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina emendata est
70
Athanasii Kircheri

Cap. I.Sect. III.
  Illud mirari magnopere convenit, cùm dictæ pyramides in sublimi monte, qui totus è vivo saxo constat, sint erectæ, quantum tamen è lapidum genere colligitur, apparet eas non ex ejusdem rupis lapidibus esse concinnatas, nec facilè pervestigari potest, unde aut qua ratione tanta lapidum congeries eò comportari potuerit, quandoquidem etiam Nilus exundans tribus milliaris partibus à fabrica remotus procurrit. Stupenda saxorum magnitudo.Sed nec aliud penetrari potest, cùm quilibet lapis tres cubitos longus et latus, altus verò plùs quam uno sit et semis, quo labore et artificio in tam altum montem protrahi, et in summitate collocari potuerit. Maxima omnium pyramis ex lapidibus ejusmodi sectis, et quadratis in formam montis cujusdam naturalis, singulari quodam artificio est fabricata, et licet quadrangulari figura, ab ima parte sensim in cacumen consurgat, tamen lapides isti quadrati ita inæquali ordine compositi arte mirabili videntur, ut moles tota montis à natura formati speciem repræsentet. Asceensus propter lapidum crassitiem gravis ac laboriosus, scurus tamen est, et licet passu convenienti usus fuerim, vix tamen intra unam et dimidiam horam pyramidis summitatem ascendi, ubi planities est quadrata, spacium decem cubitorum in qualibet parte complectens.

SecundaSecundæ pyramidis descriptio. pyramis paulò priore minor, ad geminum sagittæ saltum ab illa distat, ingressus interior ad illam non patet, quem tamen occultum esse volunt. Exterius ad medium usque potest ad illam conscendi, cùm ad eundem modum, ut prior illa, lapides habeat compositos, nisi quod paulò planiores et minores sint. A medio verò lapides ita complanati sursum ascendunt, ut ultra progredi sit impossibile, quod eo maximè consilio factum apparet; inde verò tertia ejusdem pyramides pars, usque ad summitatem lapides habet quasi neglectim et inordinatè collocatos, ut in parte inferiori, ita ut nisi series illa saxorum plana, quæ ad aliquot denos cubitos elevatur, impediret, conscendi ejus summitas, quemadmodum prioris, facilè posset.

TertiaTertiæ pyramidis descriptio. pyramis ad latus secundæ versus civitatem, est Rhodopes illius, cujus jam meminimus, tota ex lapide delato, ut conscendi non possit, fabricata, à qua ad ternum arcûs jactum etiam versus civitatem, est caput collo et brachiis prominens ejusdem meretricis septem cubitorum altitudine, habitu mirabili, ex uno vivoque saxo exsculptum. Statua Rhodopes, oraculum.Volunt nonnulli, quod ex illa majori pyramide, quam ingressi sumus, per cavernam subterraneam in rupe excisam, quam lapidibus obrutam vidimus, angustus et occultus in caput hoc patebat aditus, atque inde oracula edita, vulgo gentilium existimante per ipsum capitis os illa proferri. Hactenus Radzivilius, qui quidem adeò exactè omnia defcripsit; ut nibil eidem addi, aut demi posse videatur.

Inter cæteros easdem pyramides mirâ industriâ et curiositate anno 1616 lustravit illustrissimus vir Petrus à VallePetrus à Valle., omnia et singula examinando, et cum auctoribus comparando, exactè et minutim observavit, à quo et oretenus (erat enim, dum in vivis esset, inter paucos amicus sanè singularis) accepi, quæ et postea in Itinerario suo, quod hoc anno 1654 primum prodiit, omnia exactiùs descripsit.

Arabes paulò in earundem descriptione differunt. Sed ne quidquam intermisisse videamur earum rerum, quæ ad pyramides spectant, hîc eorum relationes adducam. Ita autem eas descripsit Joseph Ben Altiphasi in libro de historia Ægypti, cui consonant ea, quæ Ben Salamas in libro, qui Hortus Mirabilium Mundi nominatur, tradit.

PyramidesArabum de Pyramidibus relatio. quæ sunt in Ægypto, sunt maximæ, duæ potissimum quæ sint in fossa, quæ est Mesræ antiquæ ad occidentalem partem Nili. Dicitur quod eas ædificaverit Schur filius Schahaluak, filii Schariak ante diluvium, et dicitur quod Hermes Trismegistus ob sapientiam
suam,