rum illuvie non longo abhinc diluvio repurgatum abominandæ tyrannidis, idololatriæ, atque innumerarum inde profluentium detestandarum pestium labe contaminavit. Quam impietatem intuitus, nec non intimo cordis dolore perculsus ille humani generis restitutor
Noë, mox nutu divino separatis ab impia
Chami stirpe filiis
Sem et
Japheth, viam rectam, quam
Nembrod corruperat, divini cultûs propagatione restituere quibuscunque potuit modis non destitit. Ut vel inde doceamur, nullum ad imperiorum regnorumque flatus evertendos impietate violentiorem esse arietem; nullum ad eosdem conservandos fulciendosque pietate et religione robustius dari præsidium. Quocirca utriusque primevi hujus imperii imaginem, ceu prototypon quoddam reliquorum, hisce quibuscunque à me conscripti voluminis lineamentis exhibendam duxi; ut reges terræ, mundique dominatores, quid sceptra purpuramque deceat, quid dedeceat; quid rationi rectæ consonum, quid dissonum; quid denique ad divini moderatoris normam compositum atque conforme, quid difforme, veluti in speculo quodam attento mentis examine contemplentur. Quod quidem non alteri meliori jure, quàm tibi
Sacratissime Cæsar, qui in republ. Christiana puppim clavumque tenes, dicatum ad sacros majestatis pedes eo, quo possum, submississimæ voluntatis obsequio venerabundus depono. Patieris,
Augustissime Imperator, pro tua in omnes pietate, clementiaque, laborum meorum fructus exiguos, tanquam infimæ servituti tuæ addictissimos satellites ad pedes tuos requiescere, sub cujus ingentis umbræ præsidio requiescit
Pax et
Felicitas universorum, in cujus augustissimi capitis specula indefessi vigilant excubitores
Consilium et
Industria, qui duo perspicacissimæ mentis tuæ oculi verè
aquilini nunquam vel minimum remissâ contentione deflectunt aciem à
Solis æterni radiis; sed attentis in omnem partem studiis
pro Deo et
populo assiduè occupantur. In cujus inconcusso animi incomparabilis solio regiam sibi sedem fixerunt paternæ hereditatis pars maxima
Pietas et
Justitia: cujus demum, quod rarissimum