Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Dedicatio.
dicebat TiberiusTacit. I., mens tantæ molis non solum capax, sed major, commissam sibi imperii administrationem, quàm exacte prudenterque ad Noëmici hujus Archetypi amussim conformârit, quanta cum fide, et sapientia navim hanc inter tot fluctus tempestatesque direxerit, novit orbis et admiratur. Quem enim vel densissimis ferarum latibulis, vel intimis montium inaccessorum claustris innutritum latere nunc possunt vel virtus tua vel nefaria aliorum consilia, periculaque nulli unquam ævo audita, quibus caput tuum sacrosanctum atque unà in te totius Austriacæ domus vita per summum nefas fuit attentata? Quis locus adeo ab orbe nostro terrarum mariumque intervallis esse poterit abscissus, quo fama non pervenerit nominis tui, pietatisque aura suavissima? Quis mundi angulus adeò ab omni humanitate alienus, quæ gens adeò inculta, quæ ad machinationum teterrimarum monstra non exhorruerit, quibus tua, imò nostra, bonorumque omnium, quorum tu vita salusque es, incolumitas periclitabatur? O temporum morumque infamiam! O sæculi nostri coinquinatissimi fermentum tartareum! O putidissima orbis exulcerati carcinomata, mundi fatiscentis portenta, pestes humani generis, viperas infernales, detestabiles inquam, imperii Catilinas; qui sive cœcæ ambitionis philtro temulenti, sive fastuosæ mentis furore dementati, ut Turrim suam Babylonicam, id est confusionis, summa imis, sacra profanis truculento facinore permiscendo, in aëreis vanissimæ imaginationis spatiis fabricarent, soliaque sibi sine basi erigerent, erecta vero à Deo proculcarent: non meliori, deteriori, inquam, consilio id se assequi posse existimârunt, quàm si sacram illam divina tibi providentia destinati imperii fabricam tot sæsculorum decursu summa cum majestate ab Atlantibus Austriacis succollatam occultis machinarum technis funditus everterent, ejusque ruinis novam sibi concinnarent. Videbantur novi ab inferis resuscitati Caligulæ, qui uti unicam Romano populo cervicem optabat, ut ad sitim suam cruentissimam abundantiùs explendam caput orbis ictu unico decussum humi prosterneret: sic isti longè fœdiores nequitiæ et furo-
ris