INter cætera Egyptiorum memoranda, ab Amasi Rege constituta, et hoc est, quod delubrum quoddam ex integro et solido saxo trium annorum spatio, ope duorum millium hominum, ex urbe Elephantina Sai 20 dierum itinere distante advexerit, de quo exactè Herodotus in Euterpe circa finem. Ad hæc, quod non minimè sed maximè admiror, hoc est. Attulit ædificium ex solido saxo ab urbe Elephantina, in quo afferendo triennium consumpserunt duo millia delectorum virorum, qui omnes erant gubernatores. Mensura templi monolithi.Hujus autem domûs extrinsecus est 21 ulnarum longitudo, 14 latitudo, 8 altitudo. Hæc est dimensio exterior domûs ex uno lapide; interior autem ejus longitudo est 18 ulnarum seu cubit. latitudo 12, altitudo 5. Domus verò templo invehenda erat magnificentissima, seu Vestibulum Minervæ, quod in Sai exstruxerat Amasis opere admirando, atque cætera ædificia tum lapidum, substructionumque vastitate, tum Colossorum Andro-Sphyngumque immanitate longè superans, ubi inter alia tres colossi videbantur, quorum medius 75 pedum, reliqui duo utrimque eum stipantes singuli 20 pedum. Sed cùm ad vestibulum dictum monolithum ædificium, pertraxissent, architectum teste Herodoto, suspirasse ajunt, vel diuturni laboris pertæsum, vel ut ajunt propter mortem unius è