Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/111

E Wikisource
Haec pagina emendata est
73
Turris Babel Lib. II.

Cap. I.Sect. III.gubernatoribus mole cedente oppressi, et quasi in desperationem actum operis ulterius promovendi, ibidem reliquisse. Atque hæc est admiranda illa fabrica ex integra rupe, imò monte excisa, quam quibus machinis spatio 20 dierum à Sai dissito promovere potuerint, vix est, qui animo concipere possit. Fuit hæc moles spatio 20 dierum dissito advecta trium annorum tempore, uti dictum est. Quantum verò singulis mensibus, diebus, machinis promota fuerit moles, arithmeticis calculandum relinquo.

Totius Symmetriæ Computus.
Exterior.
Interior.
Longitudo.
Latitudo.
Altitudo.
Longitudo.
Latitudo.
Altitudo.
Cubit. 21.
seu ped. 42.
cubit. 14.
seu ped. 28.
cubit. 8.
seu ped. 16.
cubit. 18.
seu ped. 36.
cubit. 12.
seu ped. 24.
cubit. 5.
seu ped. 10.


Differentia Interioris et Exterioris.
Longitudo.
Latitudo.
Altitudo.
Quæ differentia constituit crassitiem murorum
Cubit. 3. seu ped. 6. cub. 2. seu ped. 4. cub. 3. seu ped. 6.


Atque ex hisce mensuris facilè curiosus Lector pondus totius eruet.


Caput III.

Labyrinthi in Ægypto prodigiosa fabrica.


QUæ de Labyrintho Ægyptiaco scribunt vetustissimi Auctores, Herodotus, Diodorus, Strabo, et post hos Plinius, omnem humanam fidem superare videntur. Herodotus ad primum ejus intuitum infinita admiratione defixum fuisse de se testatur. Diodorus omnibus operibus hominum industria unquam factis, superius excellentiusque fuisse scribit. Plinius potentissimum humani ingenii opus prædicat. Inexplicabilis Labyrinthi magnificentia.Operis magnitudo, dispositio et magnificentia à variis variè exponitur, neque id mirum cuiquam videri debet, cùm Labyrinthum ingressi, quisque in tanta rerum spectandarum multitudine, id potissimum, quod maximè in admirationem traheret, referendum putaverit, unde dum nova semper et mirabiliora occurrebant lustranda, facile inde confusis spectantium animis ex innumeris, uti singula distinctè observare non potuerunt; ita confusè quoque et indistinctè posteritati illa consignarunt. Certè Dædalum hujus admiratione fabricæ captum, inde occasionem cepisse alium Labyrinthum in Lemno condendi Plinius asserit; tametsi centesimam tantum partem ejus fuerit imitatus, dum sese ex inextricabili fabricæ structura etiam summo quo pollebat ingenio, explicare non potuerit. Labirinthi situs.Situs est Labyrinthus ad Lacum Mœridis versus Crocodilopolim, teste Herodoto et Plinio, quod et sepulchrum Mœridis esse volunt. Dividitur id primum in duodecim juxta Herodotum, et in sedeciim juxta Plinium domicilia, tot videlicet aulas, seu potius ampla receptacula, vastissimaque ædificia, quot olim Ægyptus universa in Præfecturas, quas Nomos vocant, dividebatur. «Erant autem», teste Strabone, «singulæ aulæ Nomorum colum-
nis
K