Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/117

E Wikisource
Haec pagina emendata est
75
Turris Babel Lib. II.

Cap. III.Sect. III.tum ex auctoribus citatis conjecturis obscuris assequi potuimus, præstandum censuimus. Hisce auctoribus subscribit Strabo lib. xvii. rerum Ægyptiarum sequentibus verbis. «Ad hadc est Labyrinthi fabrica, opus haud impar pyramidibus et adjacens Regis sepultura ejus qui Labyrinthum construxit, locus autem in primo fossæ ingressu ad 30 aut 40 stadia, procedenti occurrit planities quædam sub mensali forma pagum habens, et multorum Regum regiam, quot prius Præfecturæ, quos Nomos vocant, erant. Nam totidem aulæ sunt columnis ambitæ invicem continuatæ omnes uno ordine, et uno pariete tanquam parvo quodam muro ante se aulas sitas habent. Viæ vero quæ ad eas tendunt ex adverso sunt ipsius muri, ante regressus cryptæ quidem multæ, quæ inter se vias flexuosas habent, ut nemo peregrinus ingredi aulam ullam possit, nec egredi sine duce, dignum admiratione, quod uniuscujusque domus tabulata ac etiam cryptarum latitudines ex lapideis tabulis integris, et magnitudine insolita extructæ sint, nullo usquam nec ligni nec alterius materiæ interventu. At si quis tabulatum ascenderit is videbit lapideum campum magnum stratum lapidibus, inde incidet iterum in aulas 27 ordine positas et columnis ex solito lapide innitentes; parietes quoque ipsos ex lapidibus non minoribus compositos. In fine ædificii quod plus stadio occupatur, est sepultura quædam, pyramis quadrangula cujus quodlibet latus fere jugerum et altitudo par sepulturæ, nomen eft Imendas, vel Simendes, dicunt tot aulas ibi factas esse, quot erant Præfecturæ sive Nomi Ægypti ad quos causa consultandi de rebus magni momenti convenire solebant». Ita Strabo. Quia tamen ex Hecatæi relatione fabrica hæc Ismendis Labyrintho minimè, sive magnificentiam, sive vastitatem spectes, est inferior, hîc ejus quoque deferiptionem ex ipsis Hecatæi oculati testis apud Diodorum verbis apponemus, quamvis ego putem et Labyrinthum et Simendis mausoleum unum fuisse, Labyrintho adjectum.

Sepulchra quoque, inquit Diodorus, Regum priscorum mirabili opere, et quæ minimè æquari à posteris possent, fuisse ajunt. Referunt sacerdotes 47 sepulchra regia, quorum usque ad Ptolomæum Lagum 17 tantum supererant, in eorum libris scripta contineri, eorumque etiam plurima, quo tempore ad ea loca accessimus, absumpta erant, Olympiade 180. Non solùm verò ab Ægyptiis sacerdotibus hæc traduntur: sed Græci complures, et in his Hecatæus, qui, Ptolemæi Lagi tempore, Thebas profecti, historias Ægyptias scripserunt, nobiscum sentiunt, de prioribus enim Regum sepulchris, in quibus traditur Jovis pellices conditas fuisse, reticens singula; solum regis monumentum, qui Simendius est, tradit fuisse stadiorum decem, cujus in aditu porta erat vario lapide constructa, et hujus longitudinem duorum jugerum, altitudinem 45 cubitorum fuisse ait. Post hanc ingredientibus aderat lapideum peristylium quadratum, cujus singula latera jugera quatuor complecterentur. In eo prò columnis animalia erant sita ex uno lapide 16 cubitorum ad antiquam formam fabricata.

TexturaMagnitudo statuarum. omnis superior tecti consecta ex lapidibus duorum passuum latitudine, variisque stellis cœruleis ornata. Ex hac deinceps alter erat aditus, et in eo porta priori similis, sed sculptura uberiori. In ingressu ftatuæ tres positæ erant ingentes unius lapidis, Memnonis opus, harum una sedens, cujus pedis mensura septem excedebat cubitos, cæteras Ægypti statuas magnitudine superabat; duæ præterea usque ad genu, altera à dextris, altera à sinistris, filiæ, et matri, minores positæ. Hoc opus non solùm magnitudine conspicuum, sed arte mirabili, et lapidum natura excellens fuit, cum in tanta mole neque fissu-
ra
K 2