Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/118

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
76
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. III.ra quæpiam, neque macula inesset. Scriptum erat in eo.

Rex Regum Osymandias sum, si qualis fuerim, et ubi jaceam, nosse velit, meorum aliquid operum exuperet.
Esse quoque et aliud signum matris ferunt, unico lapide, cubitorum 20, habens super caput reginas tres, quæ ostenderent, filiam, uxoremque et matrem Regis fuisse. Post hanc portam et aliud erat peristylion superiori nobilius, sculpturis variis, Bactrianorum prœlium inter Ninum et Zoroastrem commissum et figuris expressum.in queis bellum eratcontra Bactrianos, qui ab eo defecerant, gestum adversus hos quadringentis millibus peditum, equitum 20 millibus, in quatuor partes diviso exercitu, quorum omnium filios Regum gessisse imperium. Prima muri pars obsidionem urbis (scilicet Bactrianorum) sculptam continebat ab ea parte, qua fluvius muros alluit. Rege deinde cum hoste congresso leo unà cum eo terribiliter pugnabat. Vide figura fol. 43. insertam. Secundus paries sculptus erat captivis absque pudendis, manibusque, à Rege ductis, quæ nota erat illos fuisse animo viles, et corpore imbecilles. Tertium latus sculpturis variis picturisque decoris, Regis sacrificia, triumphosque devictis hostibus continebat. In medio peristylio erat subdialis ara ex pulcherrimo lapide, et opere excellens, et magnitudine miranda. In ultimo autem pariete statuæ jacebant dua ingentes ex unico lapide cubitorum 27, ad quas tres ex peristylio aditus patebant. Has prope domus erat columnis suspensa, cujus latus quoque duo jugera, id est, 480 pedes ampleclebatur, in ea statuæ ligneæ haud parvo numero, referentes eos, qui in judiciis sententias ferrent. Variis hierogliphicis singula expressa.Hi ab una parte muri sculpti 30 numero erant, in medio judicii princeps, cujus à collo suspensa Veritas penderet, et oculis esset subclausis, librorum cumulo circumstante. Hæ imagines præ se ferebant judices integros esse debere, et solam veritatem inspicere. Deinde ambulacrum erat domibus plenum, in eisque diversa epularum genera suavi gustu præparata. Sculptus deinde eminentior cæteris Rex variis coloribus aurum argentumque, quæ ex aureis argenteisque metallis annuatim accipiebat, Deo offerens cum inscriptione summæ,

Minæ ter decies centena, et ducenta milia millium.

Sequebatur deinde sacra Bibliotheca cum inscriptione,

Animi Medicamentum.

Omnium Ægypti deorum imagines.Erant deinceps omnium Ægypti deorum imagines, Regis quoque dona ferentis, quæ cuique competerent Deo. Ponè Bibliothecam domus sita erat egregia, in qua 20 essent Jovis et Junonis lectifernia. Regis insuper statua, ubi et Regis corpus sepultum jacebat. Hanc circumstabant plurima habitacula, in quibus picta cernebantur animantia Ægyptia, omnia sacris apta. Circumibat monumentum aureus circulus cubitis 365, unius cubiti spissitudine, in quo descripti erant per singulos cubitos dies anni, et astrorum ortus atque occasus, quidve ea secundum Ægyptios astrologos observata significarent. Eum circulum ferunt, quo tempore Cambyses et Persæ Ægyptiis imperabant, ablatum. Hoc Osimandri monumentum non solùm cæteris omnibus sumptuosius, sed et artificio excellentius fuit. Hactenus Hecatæus apud Diodorum.

InExamen singulorum mirabilium. hac insolenti prodigiosi operis fabrica, tria maxime admiratione digna occurrunt. Primum est statuarum tam multiplicium ex unico lapide constructarum, quarum singulæ 32 pedum altitudinem habebant. Excedebat has multis parasangis in secundi peristylii aditu ex tribus media, cujus vel pes solus ferè adæquabat altitudinem earum, quæ loco columnarum serviebant, utpote 28 pedum, seu septem cubitorum longitudinis. Cum itaque pedis longitudo sit subsextupla ad totius altitudinem corporis, erat dicta statua, si erecta stetisset (sedentis enim habitu
fere-