Cap. IV.Sect. III.
Caput IV.
DESCRIPTIO EXACTA
SIVE
ICHNOGRAPHIA
MUltæ sanè tum in Babylonia, Græcia, tum Romæ, alibique prodigiosæ fabricæ, quæ proinde ab auctoribus inter septem miracula mundi computatæ, fuerint, recensentur, de quibus in præcedentibus actum est, sed quæ Ægyptiorum in vastis, et admirandis fabricis erigendis potentiam superarint, nullam invenio. Atque talis fuit fabrica Labyrinthi, quem juxta Lacum Mœrides, Chami progenies post erectionem pyramidum, unà cum Simandis potentissimi Regis mausoleo, fundavit, cujus molem cum apud Herodotum, Diodorum, Hecatæum, Strabonem, Plinium, legissem, tantorum operum admiratione attonito, magnum jamdudum nonnulla ichnographica delineatione tam immensæ fabricæ constructionem exprimendi æstuanti animo insedit desiderium; quod uti in Oedipo, de Ægyptiorum fabricis, fieri non potuit, ita in hunc locum opportunè disserendum censui.
Architectus, ut omnium præcedentium seculorum monumenta multis, ut ajunt, parasangis excelleret, novâ et inauditâ inventione non fabricam, sed quæ vel inte urbem vastam exprimeret, condere est aggressus; in quo nescio an potius ipsam fabricæ admirabilem dispositionem, an architecti ingenium humano superius obstupescam. Sed ut ea luculentius exponantur curioso lectori, fabricam ab ovo, uti dici solet, exordior.
EratI., ut in hac præsenti Ichnographia patet, totum opus in quadro extructum, teste Hecatæo, atque juxta quatuor mundi partes dispositum, peristylio circundabatur, quod loco columnarum, uti Hecatæus narrat, fulciebant animalia, et statuæ Deorum Ægyptiorum, ex uno lapide 16 cubitorum longitudinis ad antiquam formam fabricatæ, et si uni cubito tres palmos demus, singularum statuarum altitudo 48 palmorum, et ipsum peristylium, cum basi et peridromibus facilè 60 palmorum, ita ut per hujusmodi peridromia ambulacra suis balaustris instructa, spectari posset totius molis congeries. Latus peristylii, teste Strabone, ad 800 passus; Plinius verò ad mille passuum spatium extendit; Hecatæus verò decem stadiorum totius ambitum fuisse refert, ita ut ultra 1250 passus, quos ejus ambiti Hecatæus tradit, Plinius insuper jungat 2750 passus. Quicquid sit, nos certa mensura unum hujusmodi latus juxta Romanam mensuram, spatium quod est à Ponte Sancti Angeli hîc Romæ, usque ad S. Petrum et ultra, si non excessisse, saltem adæquasse, comperimus, quod in quadrum eductum, ingentem urbem effecisse, luculenter patet, quin et ipse Plinius tria millia domorum comprehendisse memorat.
PerII. dicta hæc peristylia circumquaque aditus erant ad labyrinthum, quem Strabo in 30 Nomos, seu Præfecturas, Plinius in 16, Herodotus in 12,