Cap. III.Sect. III.ferebatur) 168 pedum, quam ne Rhodius quidem Solis Colossus adæquasset. Memorantur et aliæ dux prostratæ, quarum singulæ 108 pedum habebant longitudinem, quæ tametsi priori magnitudine cederent, præstantia tamen lapidis longè superabant. Secundo quadratum ædificium columnis innixum, cujus singula latera longa 480 pedes, columnis 27 ex integro lapide fulcita, quibus in superiori tecto totidem respondebant immensæ magnitudinis statuæ lignæ. Circulus aureus.Tertium erat aureus circulus qui circumdabat Simendis monumentum, 365 cubitorum, qui totius anni dies, astrorumque ortus, et occasus, astrologorumque electiones, observationesque continebat, erantque singuli gradus unius cubiti, id est, 4 pedum, tam in longitudine quàm latitudine, uti et crassities, diameter ejus ex mathematico ratiocinio 120 circiter cubitorum, id est, 480 pedum erat, ex quo amplitudo loci quem occupabat, satis colligi potest. Præterea si aureus fuit, ut Diodorus memorat, et non ex ære inaurato, tota circuli moles 3650000, id est tres milliones, sexcenta et quinquaginta millia librarum pendebat, posito cubitum solidum auri, sive cubum aureum, qui 4 pedes tam in latum, quàm in altum contineat, 10000 libras pendere. Quæ res vix animo concipi potest.
Hinc collige lector curiose, architectorum summam Geometriæ tum in singulis delineandis pingendisque, tum in singulis fabricæ membris ritè disponendis peritiam et industriam, sculptorum prodigiosas ingenii dotes, intam enormibus statuis, columnisque ex unico lapide servatâ humani corporis perfecta proportione, efformandis; auri quantitatem in unius orbis cœlestis fabrica, non minori ingenii, quàm divitiarum felicitate demonstratam. Veterum incomparabilis peritiæ ingenium.Quæ sanè opera si paulò penitius considero, ausim sanctè affirmare, hosce summi ingenii homines, uti nihil humanarum scientiarum latuit, ita earum ope humanis quoque operibus majora præstitisse, cum vel in unica fabrica efformanda omnes artes et scientias, Physicam et Mathematicam conspirasse videam. Quis enim hodierno die simile quid attentare audeat, nisi totius natura consultus, nisi totius Arithmeticæ, Geometriæ, Opticæ, Astronomiæ, Mechanicæ, Staticæ, cæterarumque annexarum artium peritia ad miraculum præditus? Nemo itaque miretur totius architectura rationem primò ab Ægyptiis ad Græcos, ab his ad Romanos devolutam, in hunc diem suam adhuc tueri existimationem.
Nil dicam hic de lacu MœridisLacus Mœridis descriptio., qui, teste Herodoto plus admirationis habet, quàm omnia huc usque enarrata opera. Habet is in circuitu tria millia et sexcenta stadia, ubi profundissimus est 50 passuum, humana industria ad aquas Nili stagnantes tum recipiendas, tum iisdem deficientibus ad terram rigandam excavatus. De ejus miraculo vide citatum Herodotum in Eterpe singula exactissimè describentem.
Non memoro Thebanæ civitatis miracula, quæ apud Strabonem, Diodorum, et paulò antè citatum Herodotum videantur, quæ profecto tanta sunt, ut ipsis auctoribus testibus nihil in humanis rebus majus et excellentius fieri possit. Atque hæc sunt quæ de Architectonica Ægyptiorum dicenda putavimus.