Cap. IV.Sect. III.thesauris suis condebantur; certò, tantò ad eum intricatior dabatur aditus, quantò majores thesauri in eo continebantur. Ne verò illi sive ab exteris, sive ab indigenis auri fame instigatis invenirentur, certè necessaria illi fuit tam inextricabilis ad illos via, ut nimirum introeuntes sine duce absque ulla spe exitus, inmortem citius, quàm in thesauros inciderent. Quoniam verò neque forma, neque figura hujus labyrinthi ab auctoribus describitur, nos singulorum dispositionem, non qualis revera fuerit, sed qualis esse potuerit, aut debuerit, ad inauditam fabricæ monstruositatem ostendendam, eo, quem vides schematismo, omnia tamen ex Plinii, Herodoti, Hecatæi, Strabonis relatione, et mente eorum omnium, qui de Ægyptiis rebus scripserunt extracta hîc exhibenda censuimus. Verùm quia video, lectorem in multis hæsitarurum, et tam barbaræ magnificentiæ intentum scopum, sive finem nosse desideraturum. Certè, quantum ex auctoribus colligere licuit, illorum finis fuit, quemadmodum paulò antè innuimus, ut esset sepultura Regum, veluti in magnificentissimo, et compendioso totius Ægypti templo, diis consecrato sub eorum tutela, usque ad definitum metempsychoseos fatum, incorrupti, illibatique conservarentur; de qua Metempsychosi quidem, sive revolutione animarum, quod est a Ægyptiorum dogma, à quibus et Pythagoras illud hausit, fusè egimus in III Tomo Oedipi, Syntagmate de Mumiis: et in separato opere, cujus titulus: Sphynx mystagoga; sive Diatribe de Mumiis hieroglyphicatis.
Quia mos erat Ægyptiis Regibus, auri, argenti, et cimeliorum thesauros, et quicquid tandem pretiosam habebant, diis consecratos unà secum intra tumbas deponere; quia verò verebantur, ne temporis successu, thesaurorum absconditorum notitia homines fame impulsos auri ad thesauros detergendos excitaret, quibus prævisis sepulchra, uti cimeliarchia inextricabilibus viarum, tortuosisque recessibus ad ea aditum per multiplices labyrinthos ita obstruxerunt, ut nemo ex inaudita arte constructis itinerum anfractibus se expedire unquam posset. Atque ideò teste Herodoto, structura Labyrinthi subterranea fuit, intra quam nullus Solis radius incidere posset, solis accensis facibus viarum ducibus penetranda: sic enim refert: Bifaria in eo sunt domicilia, una subterranea, altera superiora illis imposita, utraque tria millia quinquaginta domorum, quorum ea, quæ superiora sunt, vidimus, subterranea verò auditu accepimus. Nam qui Labyrintho præpositi Ægypti, nolebant illa ullo modo monstrare, quod dicerent, illîc sepulchra esse, tum eorum Regum, qui Labyrinthi ædificandi fuerunt auctores, tum sacrorum crocodilorum. Nemo igitur putet, subterraneum illum Labyrinthum habitatum fuisse, sed sacerdotibus subinde, ad deos sacrificiis, variisque ceremoniis in festorum solemnitatibus, veluti in adytis sacris propitiandos, cum adire consuevisse, ut paulò antè diximus. Ut verò istiusmodi structura æternùm duraret, in illo nihil ex ligno, calce, terrestriumque portionum cumulis, sed immensa vastissimorum lapidum, marmorumque congerie, proportionatâ tamen symmetriâ, non obstante viarum multiplici tortuositate, constructum fuisse; norant enim omnia præter durissima marmora temporis successu, corruptioni patere, uti in Obelisco Pamphilio de proprietate saxi, quo obeliscos extruebant, diximus. Habes hîc, lector, subterranei Labyrinthi ichnographiam paucis pro dignitate rei expositam. Nihil porrò restat, nisi ut nonnihil de supraposita Labyrinthi fabrica dicamus.Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/124
Appearance