Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/125

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
81
Turris Babel Lib. II.


Cap. IV.Sect. III.
Superior Labyrinthus.

De hoc Labyrintho sic dicit Herodotus. Ita de inferiori docti comperimus, superiora ipsi aspeximus humanis operibus majora. Nam anfractus seu egressus per tecta, et regressus per aulas, uti erant diversissimi, ita quoque infinita me admiratione afficiebant: ex aula in conclavia transitur, ex conclavibus in cubicula, è cubiculis in solaria alia, è conclavibus in aulas alias, etc.

Hanc descriptionem omninò similem fuisse, utpote supra cujus fundamenta construebatur, inferiori ichnographia à nobis adductæ, ut videlicet inferiorem architecturam, quæ tenebris involuta jacebat, ex superiori supraposita conjecturarent. Erat enim ita superior, uti inferior in 12 Nomos distributa, utramque enim Herodotus tribus millibus domuum constitisse narrat. Ichnographiam itaque nostram ita disposuimus, ut quæ infra tecta essent, supra in propatulo paterent.


Synopsis rerum in Labyrintho contentarum.


Totus1. Labyrinthus peristylio circumdabatur sub forma quadrati, et juxta 4 mundi angulos disposita, uti in schematismo monstrat latus ABCD, et EFGH, latus oppositum; deinde duo latera pariter opposita, quæ quia optica projectione exprimere non licuit, saltem per orthographiam linearem HI, et FG exhibuimus. Cum enim ichnographicῶς Labyrinthum exponere visum sit, eaque omnem projectionem opticam respuat, uti Optici noverunt, totius molis ambitum saltem eo, quo licuit, modo exhibuimus.

Duodecim2. Nomorum districtus, quibus Labyrinthus constabat, invenies singulos ordine numeris suis expressos una cum genialis figuræ simulacro in medio Nomi posito, ei videlicet deastro, cui Nomus consecratus erat, qui quidem omnes labyrinthæâ structurâ constabant, quos nos non eâ quidem delineatione, quâ olim constiterunt, sed eo modo, quo esse debebant, aut poterant, exhibuimus, ita tamen, ut quantum ex auctoribus colligere licuit, mysticâ quadam formâ unicuique Numini congruâ constarent; ubi nota, notam hanc Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 125 crop).jpg vel Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 125 crop 2).jpg portas significare, ex quibus undique dabatur ingressus, egressusque ad in numeras alias portas aulasque; ipsæ verò linæ, muros: hæc verò figura Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 125 crop 3).jpg significat scalas seu cochlides, ex quibus ex inferiori ascendebatur in superiorem Labyrinthum patulum et luci expositum.

Medius4. verò Labyrinthus, is erat, in quo corpora Regum balsamo condita unà cum thesauris eorum deposita erant, præterea sacrorum Crocodilorum monumenta exhibet, quem nos tanquam inaccessum modo nostro verisimili conjectura exhibuimus.

Peristylia5. verò ABCD etc. superiorem Labyrinthum sustentabant, in quibus loco columnarum molem fulcientium numinum Ægyptiorum statuæ, singulæ cum habitu unicuique congruo, immodicæ magnitudinis spectabantur, singulas quoque 48, alii 70 palmorum altitudinis fuisse contendunt; erantque in toto ambitu 48, juxta 48 deorum mansiones, quas in cœlesti globo constituebant, ut ex Oedipi secundo tomo de astrologia Ægyptiorum patet.

Quæritur6. tandem, in quem finem tam grande, tam invisum, tam admirabile opus, cui simile neque anteriobus, neque posterioribus seculis, ulla humana potentia condere potuit, tot tamque immensis sumptibus extruxerint? Respondeo, quod et Plinius sensit, otiosam fuisse superborum primæ-
vorum-
L