Cap. V.Sect. III.quam amplissime prosecuti sumus, eo lectorem remittimus. Hoc pacto posteri exempla Patrum suorum secuti, nihil aliud meditari videbantur, quam ut quisque invisis fabricarum monumentis, æternam nominis gloriam apud posteros consequeretur. Et hæc quidem omnia à Regibus Ægypti 400 annis ante ortum Mosis gesta fuisse in operibus nostris Hieroglyphicis ad longum demonstravimus. Quod verò hæc omnia processerint à Regibus Ægypti, Nepotibus Chami, Chus, Misvaim et Hermete Chananæo, monstrat sepultura Simendis, ubi memor inauditæ victoriæ, quam contra Bactrianorum Regem Zoroastrem obtinuerat Ninus, totam historiam in Aulis ingenti magnificentiâ exstructis marmoreis saxis insculpi curavit. Erat in Babylone quoque ingens Palatium Nini, intra cujus muros dicti Nini cum leone, et Semiramidis cum tigride concertantis simulachra, cæterarumque ab co gestarum rerum series insculpta conspiciebatur, quam et dictus Rex Smendius pariter palatio à se constructo intulit. Omnesi gitur pyramidum, obeliscorum, labyrinthorum structuras, una cum arcana hieroglyphicæ literaturæ descriptione ante Mosis ortum jam constitisse, citatis paulò ante libris, varia auctoritatum farragine comprobatum reperiet lector. Nihil igitur primis istis post diluvium usque ad Mose 800 circiter annis, ad magna et ardua aggredienda superfuisse videtur, nisi vera fides, et divinæ religionis cultus; à qua uti stirps Chami, à Deo quippe maledicta declinavit, ita quoque fenestram ad omnem superstitionem aperiens, non Ægypti solummodo, sed universam terram ψουδοπολυθειας, sive falsorum ridiculorumque numinum multitudine et varietate replevit.
Caput VI.
De artificiosis machinis in Labyrintho ad eos qui ingressuri erant terrore concutiendos exstructis.