Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/126

E Wikisource
Haec pagina emendata est
82
Athanasii Kircheri

Cap. IV.Sect. III.vorumque Regum jactantiam, et barbaram, stultam otiosamque ostentationem, quâ ad æterni nominis consequendam celebritatem perciti, ne quisquam posterorum se de operum similium magnitudine, stupendisque molibus exstruendis præsumere posset, aut similia se perficere posse, non dicam attentare, sed ne cogitare quidem auderet. Nihil igitur restat, nisi ut ipsam labyrinthææ fabricæ constitutionem fusius exponamus.


Caput V.

De tempore, quo tanta opera constructa fuerunt.


Cap. V.QUæcumque de Babylonicis monumentis à Nembrod, Nino et Semiramide extructis paulò ante tradidimus, illa intra annum, post diluvium 275, quo linguarum divisio accidit, usque ad annum post diluvium 450 peracta fuisse, ex chronologica nostra tabula luculenter constat. Constat quoque ex supra adductis et probatis, in Turris fabrica, totum genus humanum una tum in Babylonis seu Sennaar regione, tum in vicinis Mesopotamiæ et Assyriæ regionibus collectum fuisse. Post confusionem verò, quæ anno 275 post diluvium contigit, tum primùm in varias mundi partes genus humanum dispersum fuisse. Quia verò Chamo forte Ægyptus obtigerat, cum universa familia, filiorumque Chus, Misraim, Phuth, innumerabili filiorum progenie associata in destinatam sibi Ægypti regionem concessit, ubi terram omnium rerum affluentia præditam invenientes, ex aquæ Niloticæ fœcunda natura et proprietate, mox in ingentem hominum multitudinem excrevêre, cujus ope freti, dum recordarentur mirabilium operum à Nembrod, Nino, cognatisque peractorum in Babylone, et ipsi multitudine hominum armati, ad imitationem eorum vastas illas, quas descripsimus, pyramides in sepulturam suorum patrum erexerunt, ad imitationem Semiramidis, quæ viro suo Nino, ejusque Patri Nembrod, sive Belo, in Assyria juxta civitatem Ninivem pyramidem quam supra descripsimus, prodigiosæ altitudinis, una cum obelisco omnium eorum, quæ hominum industria unquam facta sunt, maximo in Babylone erecto, constituerat. Quid verò per pyramidum, obelilcorumque mysticas figuras intenderint, fusè in Obelisco Pamphilio et Oedipo exposuimus. Vivebat tunc temporis in Ægypto vir magni ingenii ex Chananæa stirpe prognatus, et admirandus tum naturalium, tum humanarum divinarumque rerum investigator, quem Ægyptii ϑωύθ, Arabes Adrisأدريس
Adris
.
, Græci ἐρμῆς τρισμέγιστον dixere. Hic ad nominis immortalitatem consequendam aspirans, mysteria divinitatis quæ à Semo vivente adhuc et à Chamo, ex cujus familia erat, audiverat, per novum et inauditum genus literaturæ, quam hieroglyphicam posteri dixerunt, symbolis ex universæ naturæ gradibus assumptis, dicta divinitatis et naturæ occulta sacramenta, saxis in formam obeliscorum erectis æternum duraturis insculpsit, quæ ideo columnæ Hermetis à posteris dictæ fuerunt. Nam ut rectè Jamblichus: Pythagoras, Plato et Eudoxus omnium scientiam ex columnis Mercurii didicerunt: sed quoniam hæc omnia in obelisco
quam