Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
85
Turris Babel Lib. II.

Cap. VI.Sect. III.solebat; in certis quoque Regum sepulchris igneas flammas videri perpetuo lumine præditas, quod quomodo fieri potuerit 4. tomo in Oedipo Syntag. de lucernis veterum Ægyptiorum docuimus. Multa similia passim citant auctores in subterraneis Ægyptiorum adytis spectari paradoxa sane et incredibilia, quæ omnia in 3. parte Oedipi Syntag. de mechanica, & magia Ægyptiorum, multiplici auctorum testimoniis confirmata, congesta reperies.


Caput VII.

De Labyrintho in Creta, Lemno, alisque Græciæ locis ad similitudinem istius Ægyptiaci constructis.


Cap. VII.STupenda nostri Ægyptiaci Labyrinthi moles, vastitas et magnificentia ita animos cæterorum diffusa fama accendit, ut nec Græci nec Romani se continere potuerint, quin in Ægyptum profecti eorum spectarent fabricas quas ab historicis veluti humanis operibus superiores acceperant; fuit inter cæteros Græciæ architectos, Satyrus, quem alii cum Dædalo confundunt, qui Plinio teste, data opera in Ægyptum se contulerunt, ut juxta-Ægyptiorum molimina fama supra æthera nota simile quid machinaretur in Græcia, etenim cum Labyrinthæam structuram exactiùs explorasset, in tantorum operum contemplatione animo ingenioque confusus, nequidem centesimam partem istius Labyrinthi quem in Creta et Lemno insula construere moliebatur, imitatus sit; uti in præcedentibus ex Plinio recensuimus, et Plutarchus quoque apud Natalem Comitem hoc pacto sive historiam sive fabulam exponit; Theseus, inquit, ante Pirithos societatem adhuc adolescens in Cretam cum iis navigare voluit et unus ex iis, qui quotannis pro morte Androgei ad Minoëm Regem Cretæ tributi nomine mittebantur, quos dicebant in Labyrintbum inclusos à Minotauro vorari; fabulantur Minotaurum corpus totum habuisse hominis, at caput bovis, hic erat in Labyrintho loco amplissimo et inextricabili viarum plurimarum ambage, qui factus fuerat ad Ægyptiaci iliius Labyrinthi formam ad Crocodilopolim extructi. De Ariadna vero Minoïs filia et Minotauro fabulam, si quis exactius quidpiam nosse desiderat is adeat Natalem Comitem aliosque mythologos, quia omnia quam diffusissimè descripserunt, nos ob nefandas quæ in iis occurrunt obscœnitates ea consulto omittenda censuimus. Hujus verò Labyrinthi plerique auctores architectum faciunt Dædalum, Plinius potiori voce auctorem facit paulo ante citatum Satyrum qui in Creta et Lemno extructurus Labyrinthum data opera in Ægyptum profectus est, ut ex admirabili labyrintæi molis structura similem construeret, sive molis vastitatem, sive ingenii vim spectes, prorsus imparem. Certe ex variis relatione dignis accepi, in Creta in spatioso campo ejus etiam num vestigia spectari ad multa millia passuum. Unde peringeniosus P. Christophorus Grumbergerus Societ. nostræ excellens mathematicus, P. Clavii in re mathematica olim socius et calculator, dato, diametrum ejus 336 passuum fuisse, ejus capacitatem gyrorumque anfractus atque tempus in iis percurrendis insumptum, demonstrandi occasionem sumpsit. Præsupponimus autem Satyrum Plinianum hujus Labyrinthi architectum in eo extruendo non confuso et tumultuario labore usum fuisse, sed sibi figuram rotundam seu omnium capacissimam selegisse, atque ingeniosa inventione primo murorum ambitus va-
rios-
L 3