Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/130

E Wikisource
Haec pagina emendata est
86
Athanasii Kircheri

C. VII.Sect. III.riosque flexus et reflexus cum summa proportione primo in prototypo quodam expressisse, quem et dictus Pater Grumbergerus meliori modo, quo fieri potuit et debuit, hâc præsenti ichnographia exhibendum censuit. Unde partim ex ejus ambitibus Cyclicis, partim ex rectis tramitibus ingressurus ad centrum fabricæ filo Ariadnæ ductus, 5 horarum spatio ob inextricabiles errores pertingere vix potuisse ostendit, qui verò Labyrinthum sub quadrata forma statuunt, illi adytum tam difficilem reddunt, ut sine fili ductu facile exitum non reperiant. Vide figuram Labyrinthi Ægyptiaci mediam sub quadrata figuram positam, Cap.IV. insertam: si quis verò petat, quam grandem glumum et quot passuum esse oportuerit, dico, si quis omnes ambitus circulares et directos tramites in passus resolverit, inveniet is 4500 et amplius passus, quæ 4 milliaria Italica et 500 passus efficiunt, filum itaque 4500 passum esse debebat, quod chordarum aut filorum conglomeratione glomum tam grandem efficiebat, ut vix ab homine aut jumento portari posset. Quemadmodum verò in Ægyptiaco nostro Labyrintho præter eum qui centro totius fabricæ circumdabatur (quem et Satyrus sive Dædalus in Creta unice imitatus fuerat) tot Labyrinthi erant, quot Præfecturas seu Nomos eum continuisse supra ostendimus, omnia verò simul connexa unum Labyrinthum conficerent, ita quoque adeo inextricabilibus anfractibus multiplici aularum, porticuum, aliorumque similium gurgustionum tortuositate implicabatur, ut si filo Ariadnæo uti vellent, ne quidem ad redeundum unde venerant se evolvere per integrum mensem potuerint; et ne centeni quidem homines aut jumenta chordarum seu filorum glomos portare sufficerent, quo sine subsidio Ariadnæ ab inextricabilibus anfractibus exitus nunquam sperari poterat. Sed quæres quomodo sacerdotes Labyrinthi præsides sine errore labyrinthæas tricas vitare potuerint, dico hos haud dubiè simili ichnographica supra exhibita delineatione usos fuisse atque in omnibus flexuris, signa 4 mundi partium incisa numeris aut quibuslibet aliis notis impressa fuisse, atque hoc ichnographia modulo, quo eundum, quæ viæ tenendæ, tum ad Nomorum centra ubi sepulchra Regum, tum ad centrum totius Labyrinthi, ubi mausolea tegum una cum Thesauris eorum condita erant, cognoscerent. Sed hæc de labyrinthæis miraculis ad lectoris curiositatem dicta sufficiunt.


Caput VIII.

Tropologia Epilogistica Labyrinthi.


C. VIII.VEteres sapientes per Labyrinthum nil aliud videntur significare voluisse, nisi perplexam esse multisque difficultatibus implicatam vitam hominum, cum ex aliis alia semper graviores oriantur; è quibus nemo se, nisi per singularem prudentiam et fortitudinem explicare potest; verum ea non duntaxat in privatam vitam, sed in ambitionem hominum cadunt, quæ omnia mirificis difficultatibus et erroribus sunt implexa; verùm quia difficilius est voluptatum quàm difficultatum certamen, ideo Theseus tot horrificis monstris trucidatis, tot laboribus exantlatis, tot periculis involutus fuit ut voluptatibus et effrenato quodam libidinis œstro percitus, tandem fortia gesta infelici fine concluserit. Sed ut hæc paulo exactius
pon-