Cap. IX.Sect. III.
Caput ix.
De Græcorum superbis fabricis monumentisque, quas ad imitationem Ægyptiorum nullo non tempore olim in Græcia moliti sunt.
INter cæteras fabricas, quarum veteres scriptores mentionem fecerunt, occurrit i. Templum Dianæ Ephesiæ,inter septem mundi miracula adnumeratum, in quo à tota Asia ducentis et viginti annis laboratum fuisse Plinius tradit. In palustri solo constitutum fuit, ne terræ motu concuteretur, et ne in lubrico et instabili tantæ molis fundamenta locarentur, architectus Ctesiphon ante calcatis ea substraverat carbonibus, deinde velleribus lanæ. Templi longitudo dicitur fuisse 425 pedum, latitudo 220, columnæ in eo 127. à singulis Regibus factæ, ex quibus 36 erant cælatæ; et quamvis in eo statuarum, peridromidum, peristyliorum magna fuerit rerum varietas, veruntamen ad sublimem architectonicen Ægyptiorum, ipso Herodoto teste, non pertigerunt. Quantum verò ex auctoribus colligere potuimus, ejus structuram æri incisam passim obviam consulant.
Artemisia Regina Cariæ Mausolo marito defuncto sepulchrum erexit, inter orbis miracula annumeratum, cujus altitudo 25 cubitis in sublime ferebatur, triginta sex columnis cingebatur, patebat ab Austro, et Borea 63 pedes, toto ambitu continebat pedes 411. Ipsum ab ortu cælavit Scopas, à Borea Briax, à meridie Timotheus; ab occasu Leocares. Regina opere nondum absoluto satis concessit. Artifices tamen non recesserunt, nisi eo consummato. Ab hoc sepulchro omnia Regum Imperatorumque monumenta tanquam preciosa Mausolea vocantur, ita Plin. de quo Propertius 1. 3.
- Nec Mausolei dives fortuna sepulchri
- Mortis ab extrema conditione vacat.