Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est
87
Turris Babel Lib. II.

Cap. VIII.Sect. III.ponderentur, quid aliud Labyrinthus exprimit; nisi mundum in quo vita mortalium æstuat, dolore suspirat, et anxie inquirit ea, quæ ipsi æternæ ruinæ causa sunt. Sunt autem tria potissimum, quæ vitam mortalium inextricabilibus erroribus involvunt; quorum primum est in magnatibus ambitio; in Penelopes procis Philomania, in omnibus invidia vindictæ socia, quibus infelicissimi mortales in labyrinthæis hujusmodi meatibus exagitati de tricis innumeris in tricas inevitabiles, sine spe remedii, involvuntur et implicantur, donec tandem Minotauro devorandi, miserando fine cedant, et si ambitionis vitium penitius expendamus, videmus huic deditos vere in labyrinthæis erroribus vitam miserabilem consumere, utique periculo tanto majori quo grandiori solio eminuerint, dum enim regna regnis jungere, novos principatus erigere, supremam mundi curam prætendunt; ô quot curis, vigiliis, solicitudinibusque insudandum est: quot tricis nugisque se implicant; quot periculis sese exponunt, quo terrore percelluntur, ne incauti in os Minotauri tandem incurrant, unde spem inter et metum; perpetuum fluctuantes, quanto plus in tramitibus sibi constitutis provehuntur, tanto majoribus erroribus involutos se reperiunt, sine ulla spe conceptam molem ad desideratum finem perducendi, unde plerumque rabie ex adversæ fortunæ jactu dementati, invidia cestro perciti paulatim contabescentes, idem iis quod Theseo contingat. Hisce erroribus jactantur omnes ii qui post tot fortium gestorum specimina, tot devictos populos, post tot monstra domita tandem intra effrænatæ libidinis labyrinthæas tortuositates, aberrantes veri Penelopes proci mente vacui, in aperto lumine cæcitate perculsi et idolo venereo perpetuò intenti mentem funestent, adeo ut meretricio porcorum instar luto incrustati, nihil aliud agitent, non sua nec se ipsos phanatico quodam morbo catenis ignorantiæ et turpitudinis arctè constricti curare videantur. Atque his quidem cum nulla evadendi spes affulgeat, quid aliud restat, nisi, ut Minoi παυρομόςφῳ in cibum destinentur. Hujusmodi Labyrintho se committunt omnes ii, qui divitiarum opumque Theseuris plus æquo inhiant, omnes invidiæ et vindictæ furori dediti juxta illud,

Auri sacra fames quid non mortalia cogis
Pectora.

In quibus omnibus invidia, vindicta, cæteræque potentiores animi perturbationes æquo Marte concertant, sed enim quis tandem à labyrinthæis hisce erroribus liber et immunis statuendus est? nullus alius nisi quem funis Ariadnæ duxerit, quem ego nil aliud esse dixerim, quàm hominem rectum, justum, prudentem, nec non timore Dei perculsum, rerum humanarum contemptorem, qui in solo Deo spem suam collocatam habet; hic enim recto intentionis filo in hac ærumnosa mortalium vita munitus, liber et sine impedimento sese evolvere, Deo duce, poterit. Sed hæc de Labyrinthis dicta sufficiunt.

CA-