Cap. X.Sect. III.far ritrar Babel dal mio pittore in prospettiva, e là proprio ne fece il disegno da due parti, che erano le più belle vedute, e contengono tutti quattro i suoi lati, e ne farà poi quadri, con più diligenza. Che sia quella Babel antica, e la Torre di Nembrotto, non c’è dubbio secondo me, perche oltro che il sito lo dimostra, da’ pæsi ancora hoggidì è conosciuta per tale, et in Arabico chiamata volgarmente Babel, come da Latini è stata chiamata. Hæc latine sic sonant:
„Postridie, die nimirum 23 Novembris, profecti mane sole oriente, una hora et amplius ante meridiem pervenimus ad rudera Babylonis, juxta quæ tentoria fiximus, ut commodè pranderemus, et moraremur ibi donec omnia dispexissemus. Postea undique rudera circuivi, in fastigium ascendi, intravi, cuncta perspexi, vidi, revidi, et tandem quæ observavi hæc sunt. Situs Turris Babel.In medio magnæ planitiei, ad dimidium milliare distantis ab amne Euphrate, qui mediam interfluit in hoc loco ferme ad Occidentem, hodieque extat grandis moles fabricæ destructæ, tota in unam massam confusa, sive ab initio talis fuerit, ut mihi videtur, sive lapsus ruderum eam redegerit in speciem, quorum tamen vix ullum apparet vestigium. Figura est quadrata, in apicem vergens instar turris sive pyramidis, quatuor hedris exactè spectantibus ad quatuor mundi plagas, verum nisi fallor, vel nisi lapsus ruderum situm mutaverit, (quod facile fieri potuit,) apparet hodie aliquanto longior à Septentrione versus Meridiem, quam ab Oriente ad Occidentem. Circuitus Turris.Ambitus est fermè mille, centum et triginta quatuor passuum. Dimensione, situ et formâ fabricæ, quæ in apicem vergens speciem pyramidis præbet, convenit cum eâ, quam Strabo vocat Sepulchrum Beli, et quam ferunt esse eam quæ in sacris literis dicitur Turris Nimrodæa, in civitate Babyloniæ sive Babel, quomodo hodieque locus iste vocatur.“
„Operæ pretium est notare, quod à dicto monte ruderum in ulteriora, ne ullus quidem appareat vestigium rei alicujus, quæ ostendat in isto loco extitisse tam magnam civitatem, et quod tantùm inveniantur in quibusdam locis nonnulla in terrâ fandamenta murorum dilapsorum, quinquaginta vel sexaginta passibus à monte diffitis. Cæterum tellus circumcirca planissima est, et impossibile videtur, ibi fuisse molem aliquantæ magnitudinis, cum nullibi ejus supra terram inveniantur reliquiæ, nisi quod massa seu moles sit ingens; cum tamen sciamus quam spectandæ fuerint fabricæ Babylonicea. Verum temporis diuturnitas facit et destruit magnas res. Considerandum etiam est, quod circiter quatuor millia annorum, vel paulò minus effluxerunt à tempore, quo ista civitas fuit exstructa: mirumque mihi videtur, quâ ratione adhuc appareant quantula apparent, idque eo magis, quod Diodorus Siculus, autor antiquus, jam olim suo tempore dixerit universam molem reductam fuisse in minutias. Altitudo Turris.Altitudo montis, quem dixi ruderum, supra terram hic major, ibi minor est; sed media altitudinis æstimatio superat quæque altiffima palatia Neapolitana. Figura est difformis; cujusmodi solennis est omnibus ædificiis dirutis: hîc alta, ibi humilis: hic aspera vel gibbosa, ibi plana, ubi adscendi potest, ibi alvei torrentium aquæ pluviæ delabentis; et convexa: uno verbo dicam, similis est monti confuso.“
„Nullum vestigium apparet scalæ vel graduum ad ascendendum, nec portæ ad intrandum, unde credibile est gradus extrorsum fuisse sitos, et tanquam Pose debiliores primò fuisse collapsas, adeò ut nec vola nec vestigium eorum usquam supersit. Introeuntibus ex parte superiore occurrunt quædam cavernæ, sed adeò dirutæ, ut
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/138
Appearance
Haec pagina emendata est
94
Athanasii Kircheri
dis-