Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/153

E Wikisource
Haec pagina emendata est
103
Turris Babel Lib. II.

Cap. XI.Sect. III.„procerarum, ut altitudine longè superent, et quodammodo cooperiant cum ramis omnia tecta. Quando civitas procul adspicitur, non præbet speciem civitatis, sed densissimi palmeti, quod sane in his planis campis, et juxta hunc amnem jucundissimum præbet spectaculum. Civitas hæc utcunque magna est, interiùs munita parvo castello, sed satis valido ad amnem. Ædes omnino bonæ, et quædam pulcrè extructæ, secundum leges architecturæ, sed nimis obscuræ.“
  „Sedem ibi suam habet quidam Sangiaccus, estque subdita Bassæ Bagdadensi. Inter hortos quidam gaudent pomis citreis acidisque auraïcis ac aliis deliciis, quorum unum vidi spectantem ad quasdam fœminas, filias alicujus Bassæ mortui. Ædificia alicujus momenti nulla sunt, nec reliquia antiquitatis, tamen credibile est, olim omnem hanc regionem circa Euphratem, adeoque vicinam Babyloniæ, fuisse populosissimam, et facilè fieri potuit, ut Hella in hoc loco ex ipsis ruderibus Babyloniæ ortum suum traxerit. Dictum quoque mihi fuit in civitate Hella, quod ad iter dimidia diei ab eadem civitate, sed diversâ viâ ab eâ quam fueram ingressus, hodieque conspiciatur sepulchrum Ezechielis Prophetæ; sed quia tum nondum satis peritus eram linguæ Arabicæ, utique id non satis intellexi, et propterea non ivi eò ad id videndum; deinde verò postquam abieram, meliùs intellectâ re valde me pœnituit, quod non eò iverim et sepulchrum dictum viderim. Quò frequentes vadunt plurimi Judæi devotionis caussa, situmque est ad ripam ejusdem fluminis Chobar, seu Chabor, ut vocant Arabes hodierni, quod nominatur à Sacra Scriptura in visionibus hujus Prophetæ: qui amnis oritur in Mesopotamia ex grandi et famoso fonte appellato راس العين‎ Ras-el-ain, et postea longo tractu augetur, tandemque circa hæc loca exoneratur in Euphratem. Hoc profectò omnino visu dignum fuerat, tam propter Ezechielem, qui fuit tantus Propheta, quam quia in Martyrologio dicitur, ex autoritate, ut credo, S. Epiphanii, qui id scripsit, quòd Ezechiel fuerit sepultus in sepulchro Semi et Arphaxadi, progenitorum Abrahami: quæ sanè est insignis antiquitas. Verùm ut dixi, seu infortunium meum, seu negligentia, me privarunt isto aspectu. Postquam omnia reliqua videram et notaveram, quæ digna visa fuerant, mane die 25 Novembris, sed aliquanto feriùs profectus sum Hellâ et vesperi pernoctatum ivi in eundem locum appellatum Bizserchàn, ubi etiam diverteramus cum illuc iremus.“
  Atque hæc sunt quæ de priscis Babyloniæ fabricis dicenda existimavi; certè sanè inde concludere possum, tanta et tam innumerabili hominum multitudine fuisse inhabitatam tum terram Sennaar, tum Mesopotamiam, tum universam illam terram ad Sinum usque Persicum, ubi Euphrates magna aquarum mole in id sese evolvit, ut vix passum progrediare, ubi non restent vetustorum temporum, urbiumque vestigia. Totum itaque Euphratis, Tigrisque littus, excultum fuit urbibus, oppidis, turribus, vicis; ita ut vel universa Babyloniæ regio usque ad Sinum Persicum versus Austrum, et versus Boream in Mesopotamiam se extendens unica non immeritò civitas dici potuerit. Quod vel ex ore istius Petri è Valle curiosissimi exploratoris omnium me audisse memini: sic enim dicit: E ben vero, che è fabricata Bagdad, come tutte le altre terre vicine da i mattoni buoni, e vecchi dalla Babilonia antica, e dalle altre fabriche, ch’erano all’hora in questi paese, nel quale, benche non si vedono vestigie alcune restate in piedi di muraglia, se non quelle poche, che appresso raccontarò, tuttavia sotto terra in qual si voglia

luogo
N 3