Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/162

E Wikisource
Haec pagina emendata est
110
Athanasii Kircheri

C. XII.Sect. III.etiam quatuor. Partim quia non videntur plures Patres seorsim à filiis numerandi, quasi diversas ab iis linguas habuerint, quoniam patres non potuerunt habere familias, nisi per filios. Quod si patres seorsim à filiis numerentur, quasi linguas suas seorsim ac familias habuerint, prædicto numero addendi erunt Sem, Cham et Japheth, imò et ipse Noë, et sic numerus linguarum ad sex et septuaginta excrescet. Partim denique quia aliquorum filiorum Sem, Cham et Japheth nulli filii sive posteri recensentur. In progenie Japheth quinque; in Cham duo; in Sem quatuor omittuntur, de quibus nihil certi dici possit, unicamque singuli gentem, an nullam, ac punge produxerint, et cum gentibus linguas distinctas. Et sic numerus hic multum semper variabitur, et incertus reddetur.
  Defenditur 72 linguarum numerus. Nihilominus septuaginta duarum linguarum numerus retinendus videtur, qui non leve habet in Mosis narratione fundamentum, cùm in singulis familiis trium filiorum Noë, semper linguæ cum familiis distinctæ reperiantur, familias autem tam multi antiqui, recentioresque Doctores septuaginta duas agnoverint, et hæ objectiones facilè solvi posse videntur. Dicemus enim diversum quidem reperiri numerum in hebraicis, græcisque libris; sed eorum qui adduntur à Græcis neque linguas, neque familias fuisse diversas, proptereaque à Mose hoc loco prætermissos. Secundæ objectioni satisfieri potest, si dixerimus, patres quidem non potuisse habere familias, nisi per filios, potuise tamen habere per alios ab iis, qui in textu decimi cap. recensentur, et per eos diversas constituere familias.
  Tertiæ non improbabiliter respondetur, quatuor istos quasi segregatos à cæteris, et eximios, non habuisse singulares linguas, sed præter communem, quam retinuerunt, etiam iis linguis donatos fuisse, quæ in familiis à se ortis reperiebantur, ut singulis monita salutis dare possent, et ad quam liberet familiam se transferre. Quod sentit etiam Torniellus. Ad postremum dicimus eos, quibus filii non attribuuntur, singulas duntaxat fecisse familias, quibus singulæ datæ sunt linguæ, ideoque postremorum peculiarem distinctionem necessariam non fuisse. Quæ mens est D. Augustini, cujus verba paulò ante retulimus.
  Hac ergo linguarum confusione et hominum perturbatione inducta:

Non cœptæ assurgunt turres, non arma juventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant, pendent opera interrupta, minæque
Murorum ingentes, æquataque machina cœlo.

Nominatim autem Turrim, non solùm ab Architectis relictam, sed divinitus etiam disjectam plerique antiqui prodidere. Josephus ex Sibylla refert deos Turrim procellis immissis subvertisse, et suam cuique linguam dedisse; verùm libro tertio Sibyllinorum versuum hæc leguntur inter alia:

Flatibus aut venti magnam sublime ferentes
Turrim jecerunt, et litem conciliarunt
Inter eos, urbemque ideo Babylona vocarunt.
Sed postquam cecidit Turris, linguæque fuerunt
vocibus inter se diversis, terra deinceps
Tota replebatur divisis regibus. etc.

Quor scilicet coloniis Nembrodo auspice, ut dicetur, in sequentibus, Ephiphanius.Epiphanius quoque initio Panarii ait, Deum non solùm hominum divisisse linguas, unde et Meropes dicti fuerint, sed Turrim etiam ventorum impetu evertisse. Abydenus.Abydenus, qui res Medorum et Assyrias scripsit, apud Eusebium de præparatione hæc habet. Primos homines ferunt è terra natos, robore et magnitudine confisos,

diis