C. XII.Sect. III.diis affuisse, quâ super eos diruta Turris cecidit. Et infra apud eundem hæc ex Eupolemone. Civitas, inquit, Babylon ab iis condita primùm fuerat, qui à diluvio evaserunt, quos omnes gigantes fuisse constat, sparsos per universam terram, postquam Turris quam ædificabant, divinitus concussa decidit. TertullianusEt hinc fortè Tertullianus contra Praxean: Filius itaque est, qui ab initio judicavit, Turrim superbissimam elidens, linguasque disperdens.
Verùm hac parùm firma sunt, hoc ipso quod à Mose non confirmantur; unus aliquis eorum, quos retuli, eam eversionem, ut videbatur, admodum justam atque probabilem excogitavit, quem reliqui postea sunt secuti. Cùm tamen hæc nisi à Mose scire non potuissent. In cujus scriptis obscurè tantum significatur eos ab opere destitisse, impedimento linguarum injecto. Cœperunt, inquiebat Dominus, hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant; nimirum nisi impediero, sicut et fecit.
Cur Nembrod in Babylone restitit.Quòd si quæras, cur Nembrod, qui post dispersas reliquas gentes Babylone substitit, cum popularibus suis, intermissum opus non redintegravit? Respondeo cum Pererio, aut opus fuisse majus, quàm ut à tam paucis hominibus perfici posset, aut potius homines præsentis prodigii magnitudine atque insolentia deterritos, ausos non fuisse opus imperfectum absolvere, ne divinitùs graviori aliqua pœna mulctarentur. Vacasse autem ædificationem per annos ferè centum, videlicet usque ad Semiramidem, quæ inchoatam civitatem Babel incredibili magnificentia ac magnitudine absolvit. Turrim verò illam nequaquam altius extulit, sed aliam mirificè ornatam, in templo, quod Belo consecrabat, inclusit, ut ex Herodoti Clio paulo ante retulimus. Cùm itaque templum Beli in ipsa urbe Babel à Semiramide exstructum fuerit, certè Turrim Babel utpote à Babylone remotam, in ea urbe exstructam fuisse, ex iis quæ in præcedentibus dixi, patet esse quàm falsissimum.
Dispersio gentium.Sequitur ut de dispersione mortalium in varias terras agamus, quas non temerè aditas aut usurpatas, sed ex sortibus divina voluntate distributas, ex primo anno Phaleg intelligitur. Hoc autem tempore inducta confusione linguarum, quò quemque sors et Deus tulit, eam terram familiarum principes cum suis occuparunt, ut ait Josephus: Japheth Europam, et quæ illi ex Asia adjecta sunt; Cham Africam et Syriam; Sem reliquam Asiam, juxta generalem distributionem, quam eodem loco ex Josepho retulimus. Quod hoc loco exactiùs ex scriptura intelligetur. Spinosam porro in barbaris vocabulis disputationem, et magna ex parte corruptis, utilitas, Deo favente, compensabit. Multa enim scripture loca præsertim apud Prophetas, hinc nonnullam lucem accipere possunt, cui ut serviamus, ordinem familiarum à Mose positum, ipsorumque principum ab eo nominatorum sequemur.
Caput xiii.
Quando cœperit regnum Nembrod, et divisio gentium.
C. XIII.AB anno divisionum linguarum, ac discessionum gentium de terra Sennaar, anno inquam ab orbe condito 1931, et post diluvium 276 circiter insequente, credimus auspicandos esse annos regni Nembrod in Babylone, et urbibus proximis, super gentem linguæ suæ, quea sola illi remanserat, ac deinde etiam super alias finitimas à se occupatas, ut in præce-