Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/169

E Wikisource
Haec pagina emendata est
115
Turris Babel Lib. II.

C. XIV.Sect. III.cemodi vehementissima causa, tanquam multò magis humores commovere atque alterare valens, totam prolis cutem, eodem colore quemadmodum naturaliter inficere potuisse. Neque incongruum videri debet, quod procedentibus postea temporibus ex Chus nigro, et uxore ejus alba procreati sint fili alii nigri, alii albi, quidam verò subfusci, quandoquidem videmus filios aliquando magis assimilari patri, aliquando matri, et interdum, veluti ex æquo, utrique. Altera causa.Tertiò demum credibile esse, quod de filiis Chus, qui erant nigri aut subfusci, postea plures delegerint sibi ad habitandum regiones valdè calidas et siccas, tanquam ipsorum natura magis accommodatas, et quandocunque (ut aliis quoque nationibus sæpius contigisse certissimum est) de propriis sedibus pulsi sunt, ad alias non valde dissimilis temperamenti commigrarint. Atque hinc factum esse puto, quòd, tametsi omnes Æthiopes à Chus originem traxisse credantur, non tamen in eadem orbis plaga, sed in diversis hodie, calidis nimirum et siccis, nigro colore imbuti reperiantur. Utrum autem, quod diximus accidisse ipsi Chus, postea unquam alicui alteri contigerit, ut scilicet ex utroque parente albo niger aliquis sit genitus, neque negare, neque affirmare audemus: nam licet, quod semel accidit, aliàs etiam, ni Deus prohibeat, accidere posse videatur; veruntamen quod id de facto acciderit, incompertum habemus. Si verò id aliàs contigisset, certum esset, quod non omnes Æthiopes de posteritate Chus descendisse affirmari possit.
  Genealogia filiorum Chus.Sed jam ad filios ipsius Chus deveniamus, de quibus Torniellus in suis Annalibus ita ratiocinatur, quem nos uti scriptorem fide dignum sequemur. Saba 1. filius Chus.Saba primus inter filios Chus recensitus, et alter Saba, qui Hebraicè potiùs Schaba dicitur filius Regmæ, nomen originem quæ dedere Sabæis, gentibus Felicis Arabiæ propter thus, quod inde ubique deferri solet communiter admodum notis. Hi inter Sinum Persicum et Arabicum, quod Mare Rubrum vocant, hoc, est, Arabiam incoluerunt; quamquam Schabæi sive Sabæi, qui ex Schaba filio Regma descenderunt, magis ad Orientem et prope Sinum Perficum: Sabæi verò, qui ex Saba filio Chus, magis ad Occidentem, et ad Mare Rubrum seu Arabicum inhabitasse credantur. De Sabæorum divitiis et odoribus vide Pomponium Melam lib. iii. cap. 8. et Strabonem lib. xvi. quamvis id quoque satis conjicii possit, ex auro, aromatibus ac gemmis pretiosissimis, quas attulit Regina Saba Salomoni, ut habetur 3 Reg. cap. x. vers. 10. et 2. Paralipom. c. ix. v. 9.
  Hevila alter.Hevila alter filius Chus, Hevilæos protulit, quos in confinio Ismaëlitarum et Amalecitarum prius habitasse colligimus, ex Gen. cap. xxv. vers. 18. Ubi dicitur Ismaëlitas percussisse Amalecitas ab Hevila, donec venias ad Sur. Oportebat autem de Hevilæis postea plurimos transisse in Getuliam, quæ erat Africæ interioris regio, eremo cohærens, si verum eft, quod ajunt Josephus et Beatus Hieronymus, nimirum Hevilæos esse Getulos.
  Sabatha 3.De Sabatha tertio filio Chus exîsse ajunt Sabathæos, quos putant Arabiam Felicem primùm insedisse. Siquidem illius regionis metropolis Ptolemæo, Geographiæ lib. vi. cap. 7. Sabatha dicta est: deinde transisse creduntur in Africam, ac prope Meroen clarissimam Nili insulam inhabitasse, proptereaque à Josepho et B. Hieronymo dici Astabaros.
  Regma 4. fil. Chus.Regma quoque, quartus filius Chus Regmæos genuit, qui pariter in Arabia Felici habitasse censentur cum Sabathæis et Sabæis, cujus rei signum est, quod Ezechiæ cap. xxvii. vers. 22. inter negotiatores Tyri afferentes aromata, lapides pretiosos et aurum, junguntur Saba et Regma, id est, Sabæi et Regmæi.

Qui-
P 2