C. XIV.Sect. III.Quidam putant Regmæos postea eam regionem incoluisse, quæ Carmania dicta est. Sanè de Dadan altero filio Regmæ (nam de primo nomine Saba seu Schaba jam dictum est) ajunt descendisse Dedanæos, quos fuisse finitimos Idumæis, conjici potest ex Jerem. cap. xlix. vers. 8. wt Ezech. cap. xxv. vers. 13. ubi progredientes contra Idumæam, videntur eandem cladem communem facere Dedanæis. Et Ezech. cap. xxvii. vers. 15. filii Dedan appellantur negotiatores Tyri, et inter alias nationes non longè à Tyro distantes, collocari videntur. Quare quidam putârunt eos fuisse primos cultores illius Syriæ regionis,quam Ptolemæus libr. v. suæ Geographiæ cap. 15. Palmirinam vocat. Josephus et B. Hieron. Dadanæos dicunt esse Æthiopes occidentales, quod ut verum sit, oportet ipsos posterioribus temporibus de Asia trajecto Mari Rubro, transisse in Africam, atque ad occidentalem pervenisse Æthiopiam.
Sabathaca 5. filius Chus.Qui autem fuerint Sabathachæi ex Sabathaca quinto filio Chus progeniti, et ubi habitaverint, incertum est, quoniam ut ait B. Hieronymus, Regma et Sabathacha, paulatim antiqua vocabula perdidere, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur.
Caput xv.
De regno Nembrod et impietate ejus, et cur Belus vocatus sit.
C. XV.
Nembrod sextus filius Chus.CÆterùm de Nembrod sexto filio Chus et Chami nepote Scriptura Sacra seorsum loquitur ut ait S. August. libr. xvi. de Civit. Dei, cap. 3. vel quia post prænominatos filios ac nepotes ipsius Chus genitus fuerit aut (quod credibilius est) propter ejus eminentiam supra cæteros. Nam et de ipso dicitur: ipse cœpit esse potens in terra: et post pauca: Fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Achad et Callanne, in terra Sennaar: Genes. cap. x. vers. 10. Ex quibus verbis tria videntur posse colligi ad historiam nostram pertinentia. Primum est annos regni Nembrod numerari debere ab ædificatione Babylonis jam aliquatenus expedita, nimirum post divisionem linguarum ac discessionem gentium in varias terræ regiones, tunc enim cessaverunt ædificare civitatem, inquit Genes. cap. xi. vers. 8. Quare oportet ipsum Nembrod tunc aut paulo post regnare cœpisse in Babylone. Alterum est Scripturam Sacram, cum dicit, Babylon et alias memoratas urbes terra Sennaar fuisse principium regni ejus, tacitè indicare, ipsum postea etiam regnasse super plures alias urbes: ita enim textus habent. Tertium est, Scripturam Sacram cum de nullius alio regno ante meminerit, quodammodo insinuare ipsum Nembrod fuisse primum qui regnare cœperit. Nam, ut Hebræus textus habet.
.ראשית ממלכתו בבל וארך ואכד וכלנה
Et fuit initium regni ejus inter Babel et Arach et Achad, et Chalanne. Cum itaque dico regnum ejus; utique Nembrod Regem ejus fuisse quis negarit? Tametsi post diluvium credibile sit, singulos illos Principes, qui fuerunt veluti capita variarum nationum et linguarum, regnasse in urbibus à se conditis eodem tempore, quo regnabat in terra Sennaar ipse NembrodNembrod primus tyrannicam vitam professus est.. Verùm si loquamur de Rege, non quasi de naturali Principe, sed ut etiam communiter accipitur, pro Tyranno, qui per vim occupando alienas urbes,nil aliud curat, nisi per fas nefasque suum augere imperium, procul dubio dicere possumus Nembrod primum fu-