Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est
117
Turris Babel Lib. II.

C. XV.Sect. III.isse Regem tyrannum, qui sic regnaverit in hoc mundo, saltem post diluvium. Ipse enim cum esset potens, cœpit potentiam suam in subjiciendis sibi populis, etiam ad se nihil pertinentibus exercere. Et primò quidem dominium arripuit super eos, qui secum in terra Sennaar remanserant: nimirum in Babylone, et in aliis tribus civitatibus paulo ante commemoratis, Achad, Arach et Chalanne. pro quibus interpretatur B. Hieronymus, Edessam , Nisibim et Seleuciam vel certe Ctesiphontem, de qua supra. Deinde his non contentus, finitimas nationes invasit, ac subegit: postremò etiam remotiores populos, puta Persas et fortè item Assyrios, ita ut non solùm super plurimas urbes, sed super varias quoque provincias ac linguas, ipse magnus Rex seu tyrannus evaserit. Rectè igitur (inquit S. Isidorus lib. vii. Etymologiarum) appellatus est Nembrod, qui interpretatur tyrannus, quia prior omnium ipse insuetam arripuit in populis tyrannidem. Et hoc idem priùs etiam asseruerat B. Hieron. in traditionibus Hebraicis in Genes. Mores Nembrod.Oportet itaque ipsum Nembrod non solum fuisse robustum viribus, sed etiam ingenio audacem, ac dominandi cupidissimum, et consequenter, ut esse solent hujusmodi homines, virum crudelissimum, sanguinarium, impium atque rapacem, ut ex typo corporis ejus hîc apposito sat patet. Hinc est quod postea ipsius imitatores, qui omnia divina humanaque jura pervertere ac violare non verentur, regnandi gratia, ex illius nomine, tyranni, non Reges nuncupari cœperunt. Quod insuper Nembrod fuerit idololatra et gentes sibi subditas ad idololatriam, ne à se deficerent, adegerit, affirmat Hugo de S. Victore in suis annotationibus in Genes. ubi ait Nembrod mole corporis et viribus alios superansIdololatriam primus induxit in orbem., dominium cœpit exercere per violentiam, et induxit homines ad idololatriam, ut ignem ac Solem, qui igneus est, quali Deum colerent, quem errorem postea Persæ et Chaldæi secuti sunt. Itaque Deo et homini injuriam fecit. Deo, qui ei debitum cultum ademit; homini verò, quia eum dominio injusto oppressit, et in errorem decipiendo induxit. Isidorus item lib. xiv. Etymologiarum scribit eundem Nembrod abiisse in Persidem, ibique Persas ignem colere docuisse, Nam omnes (inquit) in illis partibus Solem colunt, qui ipsorum lingua אל id est, Deus dicitur. Sed et Persas eum Mythram vocasse, id est Lapidem ignitum, sive Solem, in I. Tom. Oedipi, cap. de Mythra Persarum deastro, ejusque sacrificiis fusè docuimus. Ex quibus omnibus dignosci potest, quàm procul à veritate aberraverint Annius et ejus asseclæ, dicentes, Nembrod magis studuisse paci, religionique deorum, quàm opulentia, ideoque translatum à diis, subitò non comparuisse. Sed hanc imposturam Annianam alibi refutavimus.
  Nembrod Bel dicitur.Quæri hoc loco potest, num iste Nembrod sit ille primus Rex, quem Belum, seu Bel ethnici appellarunt; an quem gentilitas vocat Ninum? vel fuerit diversus ab istis? Certè Berosus ille ab Annio confictus, tradit Nembrod fuisse illum, quem Saturnum prophani dixere scriptores, eundemque extitisse patrem Beli, avumque Nini, perperam. At Gerardus Mercator in sua Chronologia affirmat Nembrod fuisse Ninum, refellitque predictam Berosi Anniani sententiam, dicens eam nullo modo posse subsistere; cum ipse falsissimam amplexus sit: nimirum opinionem omnino singularem, et omnibus ferè præcipuis scriptoribus contrariam. Vide Pererium qui lib. xv. Commentariorum suorum in Genes. num. 64. ejus argumenta optimè dissolvit. Nam ad id, quod ait Mercator ea quæ de Nembrod ecclesiastici scribunt auctores, et Josephus; nimirum quod fuerit vir valde bellicosus, at impius et primus qui per vim regnare cœperit,

et
P 3