C. XVI.Sect. III.naan ipse, et postea filius ejus Isaac, et nepos Jacob, qui licet deinde cum filiis suis profectus sit in Ægyptum, inde tamen post multa tempora redierunt posteri ejus in terram Chanaan, ubi deinceps sub nomine populi Israëlitici et Judaïci, diu admodum floruerunt, ut videre est in libris Josue, Judicum et Regum. De Heber quoque per eandem lineam Phaleg, succedentibus temporibus propagati sunt Pelasgi Græciæ populi, et alii populi, nimirum ex duobus filiis memorati Loth, Moab scilicet et Ammon, Moabitæ et Ammonitæ. Et de Ismaële filio Abrahæ ex Agar ancilla, Ismaëlitæ et Agareni. Item de Madian pariter filio Abrahæ, et aliis ex Cetura genitis Madianitæ, aliique plures, qui breviter recensentur initio capit. xxv. Genes. et 1. Paralipom. cap. 1. vers. 29. usque ad 34. De Esau quoque , qui et Edom, fratre dicti Jacob prodiere Idumæi. Et de Amalech filio Eliphaz fili Esau, Amalecitæ, et de aliis filiis Esau, alii populi, ut colligi poteft ex Gen. cap. xxxvi. vers. 15. usque ad finem capitis, quæ cuncta summa confusione intricata sunt. Nam non multo post, sicuti primas linguas, ita etiam hujusmodi regionum distributiones, confundi cœptas esse certissimum est. Etenim inordinata regnandi ac dominandi cupido, quæ primò, ut diximus, excelluit in Nembrod, deinde ad posteros suos, nec non et ad alios, per cuncta ferè sæcula pertransiit, innumeras bellorum causas excitavit, et multos populos de propriis sedibus pulsos, ad alias commigrare coëgit, et colonias transmittere docuit, urbes destruere, alias ædificare, regna transferre, linguas miscere, et paulatim inusitatas introducere consuetudines, provinciarum terminos immutare, atque regionibus ipsis, nec non et civitatibus ac locis nova nomina imponere, et ut uno verbo dicam, omnia confundere, ita ut brevi primæ illius distributionis terrarum, pauca admodum vestigia remanserint. Successu temporum, magna regnorum, populorum, urbium nominumque corruptorum mutatio.Etenim certum est terram Sennaar mox Babyloniam fuisse nuncupatam, et Babylonis Reges regni sedem in Assyrios transtulisse, ac deinceps multo tempore appellari voluisse Assyrios, et terram à Chananæis; qui erant de stirpe Cham, vi occupatam ac diu possessam, tandem ad Hebræos, qui de Sem descenderant, rediisse, ac mutato sæpius nomine aliquando terram Israël, Judæam, Palæstinam, terram sanctam esse vocatam. Item terram Cham Ægypti nomen accepisse. Posterioribus verò temporibus universas penè Australes Asiæ regiones, quæ prius à filiis Sem culte, habitatoribusque replete fuerant, ab Alexandro Magno, Græcisque qui de Japheth prodierant, fuisse occupatas ac possessas, græcamque in eis linguam esse introductam. Et idem ferè factum fuisse per oras Africæ Aquilonares, præsertim verò in tota Ægypto, quam tamen à filiis Cham primò inhabitatam esse, jam supra ostendimus. E converso autem in Peloponneso, quæ Græciæ pars est, nunc italicè Morea vulgò nuncupata, ad quam olim pes incolendam diximus pervenisse filios, seu posteros Japheth, constat mox floruisse Lacedæmonios, qui et Spartiatæ sive Spartani dicuntur, et à Lycurgo pariter Spartiata, leges acceperunt, ut videre est in ejusdem Lycurgi vita apud Plutarchum. Hos enim de Abrahami semine, et consequenter de Sem prodiisse, apertè traditur 1 Machab. cap. xii. vers. 21. et apud Josephum lib. xii. Antiquit. cap. 5. et lib. xiii. cap. 9. appellantur cognati, seu de cognatione Judæorum. Sed nimis longum esset, innumeras ejusmodi alias, nominum, populorum, linguarum, regnorum ac provinciarum, urbiumque mutationes prosequi. Conferat prudens lector veterum libros, tabulasque geographorum et priscorum historias; cum modernis ac recentioribus, et inveniet non solùm nomina urbium et
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/175
Appearance