Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/185

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
Turris Babel Lib. III.


  Cap. I.Sect. I.Quinta causa est, cœli solique incertis nationibus constitutio, quæ ex organorum alteratione, uti diversam linguæ alicujus pronunciationem sortiuntur, ita quoque ex differenti pronunciatione novam linguam condere videntur; cujusmodi in sequentibus varia exempla producemus. Atque hæ sunt causæ universales, quibus hucusque primævæ linguæ, corruptionis damnum passæ sunt. Sed hæc omnia fusiùs deducemus.
  Quintuplex linguarum universalium genus.Quintuplex linguæ genus apud chronographos legimus, quas et non immeritò autogenas dicere possumus, et semper post Babylonicæ confusionis tempus hucusque illibatæ manserunt; videlicet Hebræa, Græca, Latina, Teutonica, Illyrica; ex quibus, quæcunque linguæ in universa Europa, Asia et Africa, exceptis omninò barbaris idiomatis, de quibus postea, veluti ex equo Trojano prodeuntes, mundum linguarum dialectorumque varietate replerunt.
  Hebræa.Prima itaque lingua, quæ in domo Heber semper mansit, successu temporum primò in Chaldaicam deflexit; secundò in Arabicam, seu Madianiticam; tertiò in Samaritanam; quartò in Æthiopicam; quintò in Syriacam, veluti ex Græca et Hebræa mixtam declinavit; quantum verò deflexerit, suo loco dicetur.
  Græca.Secunda fuit Græca, quam nepotes Phaleg à confusione linguarum secum in Græciam detulerunt; unde et posteri à Phalechi familia Pelasgi, et lingua Pelasga nomen suum sortiti sunt, uti fusè in Latii descriprione ostendimus, et in Hetruriæ descriptione porrò ostendemus; quæ iterum varias decursu seculorum dialectos, Atticam, Ionicam, Eolicam, Phrygiam, aliasque diversas pro constitutione populorum, tot linguas, quot gentes, in Græcia fuerunt, pepererunt.
  Latina.Porrò Latina ἀντογενὴς, sive ex primogenitis una, ex ruditate sua ad perfectionem perducta; tandem ex adventu Gothorum, Alanorum, Vandalorum ingentem corruptionem passa, quaternas alias peperit, Italicam, Gallicam, Hispanicam, Lusitanicam, et ex hisce alias, ex Italicæ et Latinæ commistione, insulares, Sardam et Siculam; tot autem vel unius Italicæ linguæ idiomate differentes dialecti tandem exurrexere, quot provinciæ in Italia constituuntur; quod idem me in Galliæ et Hispaniæ provinciis observâsse memini.
  Teutonica.Teutonica lingua, quemadmodum probatissimi auctores referunt, à Tuiscone Japhethi filio, Noë pronepote nomen suum obtinuit; quæ ex ruditate in perfectionem summam, imperatorum curâ reducta, tandem varias filias, videlicet Belgicam, Danicam, Suecicam, Anglicam, Scoticam peperit, quæ duæ posteriores occasione Saxonum natæ sunt, qui pulsis Pictonibus universæ insulæ se indigenas fecerunt, unde et Anglo-Saxones postea dicti fuerunt. Qualis verò Saxonica lingua, qualis modò Arglica fit, in sequentibus aperiemus.
  Illyrica.Restat Illyrica lingua vetustissima, quæ ramos suos in Poloniam, Litvaniam, Moscoviam, Tartariam usque in ultimos Orientis terminos, innumerabili linguarum fœtu traduxit; ex hac enim postea Turcica, Bulgarica, Bosnica, Tartarica nata maximam Tartariæ magnæ portionem replevit. Ita tamen illa corruptæ sunt, ut vix ullum primitivæ vestigium retineant.
  Indicæ linguæ.Ad Indicas porrò linguas quod attinet, prorsus barbaras, et quæ nullam ad dictas jam linguas affinitatem habent, illarum pariter ingens multitudo et diversitas reperitur; uti sunt, Malaica, Commorina, Brachmanica, Peguana, Tunchinensis, Tibettana, Insularum Philippinarum, Japonica, Chinica, ex qua ferè omnes originem suam traxerunt, uti ex

Lexicis
R 2