Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata est
132
Athanasii Kircheri

Cap. I.Sect. I.
Lexicis et Grammaticis eorum in sequentibus patebit. Americanæ.In Americæ verò Indiæ occiduæ regionibus, tanta est diversitas idiomatum, ut nostri patres, ea ad quingenta facilè diversissima idiomata reduci posse tradiderint; inter illas tamen præcipuæ sunt Mexicana, Peruana, Brasilica, Magellanica, Chilensis et septentrionalis Americæ populorum variæ linguæ, de quibus pluribus in sequentibus.
  Africanæ.In Africa denique, tametsi Abyssina, et Arabica lingua potissimùm dominentur, habet tamen et ipsa immensam idiomatum varietatem, quæ nullam ad invicem affinitatem obtinent; uti Quineana, Congana, Angolana, et eorum populorum, qui meridianam plagam Africæ possident, uti sunt Monomotapæ, Cafrariæ, et quæ ad flumen Cuama et littus Sinus Persici inhabitant; quæ si ad calculum reducere velimus omnia linguarum neophytarum genera, non ut sacri textus interpretes putant, ad septuaginta duas, sed vel ad mille septuaginta facilè reduci possunt. Quæ omnes, qualescunque tandem fuerint, corruptionem et ultimam ruinam passæ sunt, ob causas paulò antè adductas; vel ex nominatione diversarum gentium, vel ex communi populorum unitorum suffragio et consensu; dum enim successu temporis primævæ linguæ, nominum, verborum, appellationumque vel non ampliùs recordarentur, accidit, ut obliviosæ memoriæ vitio, propria nomina singulis rebus, prout ipsis variæ phantasmatum species dictabant, imposuerint; eodem prorsus modo, quo in hunc usque diem imponuntur nomina novis illis rebus, quea primò non extiterunt, et ex novis variorum instrumentorum, vasorum, herbarum, plantarum, florum, mineralium appellationibus introductis paret.


Caput ii.

De origine et introductione idololatriæ in mundum ratione diversitatis linguarum, morumque qui apud gentes, differentesque nationes vigebant.


Cap. II.HOminem primum Adamum, protoplastum, divinis manibus ex limo terræ fictum, factum, juxta sacræ Genesis verba, de fide est; sed enim cum post diluvium, verisimile sit, innumerabilem hominum multitudinem, qui omnes cùm longa vita, et ingenio præstantes unius lingua elogio uterentur, Religio primæva perstitit sub unius linguæ domino usque ad confusionem.sub unius quoque religionis cultu, quantum perversa Chami progenies, jam à vera disciplina degener illis permisit, vixisse: attamen post linguarum confusionem, quemadmodum linguarum idiomatumque diversitate divisi fuére, ita quoque primævæ religionis à Noëmo ante separationem gentium edoctæ immemores, paulatim à vero Dei unius cultu, et religione deflexerunt, dum quisque ex ducibus gentium eam sibi religionem finxerit, quæ sibi maximè congrua videretur, innumerisque fabulosarum narrationum commentis, de Deo, mundo, sideribus, de hominibus gestarum rerum gloriâ illustribus, confictis, introducto apotheoseos honore colentes, paulatim occultis machinis, sese eorum actionibus insinuante Satana, infatuati, dementatique universum mundum idololatriæ abominatione replerunt. Et tametsi hæc quàm fusissimè in secundo Tomo Oedipi demonstraverimus, opera pretium me facturum existimavi, si nonnulla ex his hoc loco infererem.

CA-