Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/191

E Wikisource
Haec pagina emendata est
137
Turris Babel Lib. III.

Cap. III.Sect. I.Cùm porrò Ægyptii hæc et similia de primis parentibus perciperent, et vehementer veluti gesta humanarum actionum metam longè excedentia suspicerent, nil facilius fuit superstitiosæ genti ,quàm eos apotheosi quâdam exoticâ cohonestare, præsertim cùm ut hæc facerent, magnum pondus in animis eorum habuerit, egregia illa primorum patrum sapientia, et rerum naturalium, quâ pollebant, cognitio, longaque vitæ productio. Enochi quoque de hoc mundo miraculosa translatio, similiaque quæ ipsis fabularum condendarum occasionem præbere poterant, quæ omnia confirmabantur incantationibus frequentibus, ac magicis miraculis, quæ impia Chami progenies divinitatem per se affectans ubique passim edebat, queis ita Ægyptiorum animi percellebantur, ut eos veluti cœlestes deos adorarent, ac rerum omnium moderatores sanctè venerarentur. Atqui hinc prima illa architecturæ deorum fundamenta. Hinc origo Jovis, Herculis, Æsculapii, Bacchi, Neptuni, Jani, aliorumque deorum, de quibus in i tomo Oedipi fusè disceptatum fuit. Verùm ne quisquam hanc nominum analogiam, seu æquivocationem à nobis confictam arbitretur, testes adduco Lactantium Firmianum et Eusebium, qui eandem nobiscum asserunt, queîs subscribit Archilochus græcus chronologus. Verùm inter alios maxime nobis astipulatur Xenophon, quisquis ille fuerit, libro de æquivocis, cujus verba cum consideratione (ut quæ nos ex summis tricis eruere possint) dignissima reperissem, ea hîc ad longum apponere placuit.
  Æquivocatio nominum deorum.Saturni, inquit, dicuntur familiarum nobilium regum, qui urbes condiderunt, antiquissimi. Primogeniti eorum Joves et Junones; Hercules verò nepotes eorum fortissimi; patres Saturnorum Cœli, uxores Rheæ, Cœlorum, Vestæ, quot ergò Saturni, tot Cœli, Vestæ, Rheæ, Junones, Hercules; idem quoque, qui unis populis est Hercules, aliis est Jupiter; nam Ninus, qui Chaldæis extitit Hercules, aliis est Jupiter, et idem quod Ninus, qui nomine proprio Assyrius est dictus, à quo et Assyrii appellati sunt. Ex quibus patet, Cœlum dictum esse patrem Saturni, et Terram matrem, unde Ægyptiorum fabulæ de Osiride et Iside, promanasse verisimile est, ut bene notat Minutius Felix. Nam illi, qui vel virtute, ac rerum gestarum gloria in hoc mundo eminent, aut qui subitò ex ignotis parentibus in sublime emergunt, solemus è cœlo cecidisse, dicere, quod et probat Lactantius Firmianus auctoritate antiquissimi Trismegisti, qui cùm diceret, admodum paucos extitisse, quibus esset perfecta doctrina, in his Cœlum, Saturnum et Mercurium nominavit. Confirmat eadem Ennius in Euhemero, qui ait, primum in terris imperium habuisse Cœlum, stellarumque nominibus cognominati fuerint, idem Lactantius supracitatus ait, ob nominis fulgorem, et ad æternam famam consequendam id contigisse, nam Reges cùm essent potentissimi, parentum suorum memoriam nomine Cœli, Terræque celebrabant, cùm hi priùs aliis nominibus appellarentur. Sic Berosus, Noam ob præclarè gesta, dictum asserit à posteris Cœlum, Janum, Chaos, semen mundi. Servius verò ait, antiquos Reges nomina sibi plerumque vendicasse deorum, rationem affignans Lactantius, adducit testem Ciceronem libro de natura Deorum. Nam cùm ante Cœlum et Saturnum nulli fuerint Reges ob hominum raritatem, ipsum Regem, totamque posteritatem ejus summis laudibus, ac novis honoribus jactare cœperunt, et deos crederes, ob causas superiùs indicatas, et hoc videtur clarissimè demonstrare Xenophon, cum dicit Saturnos dictos, qui nobilium Regum vetustissimi condiderunt urbes et populos, at

pro-
S