Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/192

E Wikisource
Haec pagina emendata est
138
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. I.proinde non unum, sed plures fuisse Saturnos, quorum patres dicti sunt Cœli; filii verò Joves, etc. Nomina igitur hæc fuerunt dignitatis et deitatis cujusdam apud rudes priscos, ob nominis celebritatem inventa. Deinde notat Xenophon, quod nomina ista sunt relativa, ut genitor et genitus, unde Saturnus est is, qui à Cœlo et Vestâ sive Terrâ fuit genitus, et qui ex Rhea seu Ope sorore simul et uxore genuit Jovem et Junonem. Jupiter verò is est, qui è Saturno et Rhea genitus genuit Herculem. Ergo ista nomina sunt magis analoga, quàm æquivoca, quia de pluribus posterioribus dici videntur per habitudinem ad primum Cœlum, posteriores Cœli; et ad primam Vestam, posteriores, et sic de cæteris. Unde subjungit: „Nimbrodus et Saturnus, cujus filius Belus est Jupiter Babylonis, (quæ et Diodorus notat: melius dixisset, cujus filius Ninus, Jupiter Assyrius est nominatus) similiter Cameses apud Ægyptios (quem Hebræi Cham, Ægyptii Chem proprio nomine appellant ) est primus Saturnus, cujus primogeniti Osiris et IsisOsiris et Isis prima Ægyptiorum nomina., Ægyptius nimirum Jupiter et Juno (quem nos supra Misraimum esse ostendimus, et uxorem ejus Rheam, sive Isin. Item Osiridis filius Libyus nomine, teste Diodoro, Ægyptius fuit Hercules, qui robore corporis erat admirabilis, et gradu Osiridi genereque proximus. Pari ratione Apteras Cretensis fuit primus Saturnus, qui Cœlo patri testes amputasse dicitur, et filius ejus Jupiter, Junoque primogenita. Alceus quoque ex Alcmena fuit Græcus Hercules, et ita de aliis, nam cùm relativa ejus nomina sint, ut possint uni diversa convenire, idem enim est pater et filius respectu diversorum. Idcirco idem esse potest Cœlus, Jupiter, Saturnus et Hercules, quorum exempla ponit Xenophon. Quemadmodum igitur plures memorantur Cœli, Saturni, Joves, Hercules, Rheæ, Tellures, Vestæ, Junones, qui sic dicti sunt, ob facinorum, quæ perpetrârunt, similitudinem, sic plures Zoroastres, Osirides plures, plures Isides, Hori item, ac Typhones fuerunt, juxta gestorum analogiam, à fabulosa antiquitate constitutam. Iterum sicuti M. Portius Cato, Janum et Saturnum Scytharum, et Assyriorum facit Noëmum, et Chamum filium; sic Italorum Janum, Saturnumque constituit Zapho filium Eliphaz, filii Esau, Josephus Ben Gorion. Verùm quandoquidem ea historia nullibi apud latinos, quantum quidem cognoscere licuit, extat, visum fuit, eam hîc interferere, ut quâ ratione hic Janus cum Jano Oenotrio, seu Aboriginum conciliari possit, faciliùs elucescat. Verba itaque Josephi Gorionidis sunt, ut sequuntur.
  In diebus, inquit, illis, Tsapho filius Eliphaz, fili Esau, fugit de Ægypto, quem Joseph, cùm iret in Hebron ad sepeliendum patrem suum, cum contumaciùs in eum insurgeret, interceptum unà cum sociis in Æegyptum duxit: Tsapho verò defuncto Joseph, ex Ægypto fugiens, in Africam ad Aganiam Regem Carthaginensem se contulit, à quo honorificè exceptus, tandem præses exercitus factus in Italiam penetravit, ubi divinos honores promeruit, Janus dictus. Quod Joseph historiæ seriem continuando sequentibus verbis ostendit, sic autem dicit.
  Fabula de Jano primo Italiæ Numine.Contigit igitur ut Sapho deperditum quodam die vitulum querens, audiret in latere montis vocem vaccæ, aut vituli similem, existimans itaque vocem deperditi vituli, eam insecutus est, usque dum ad inferiora montis perventum esset, et ecce sese in pariete montis offert spelunca quædam ingenti circumsepta saxo, quod cùm esset amolitus, è vestigio bestia quædam in antro, visu horrenda comparet: bestia verò, eo ipso tempore bove devorando occupata, ex media parte superiori hircum sylvestrem, ex inferiori media, hominis referebat imaginem, quam Sapho mox inito prælio interfecit. Homines autem Cithim (hoc est

Itali)