Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/194

E Wikisource
Haec pagina emendata est
140
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. I.latèque cum maxima hominum pecudumque jactura exundantem, per Herculem intra alveum coarctavit, unde et fabula de aquila (sic enim ob velocitatem vocabatur) jecur Promethei depascente; erat autem Prometheus Rex istius territorii, quod tantopere à Nilo exundante devastabatur.
  His peractis in Arabiam migrans, hinc ad Indos usque pervenit, ubi rebus præclarè gestis in ea æstimatione fuit, ut indigenæ divinos honores ei passim offerrent. Hinc discedens per cæteras Asiæ provincias, ad extremam usque Europam penetravit, omnia ea, quæ adinvenerat, docendo: tandem in Ægyptum remeans, ob facinorum magnitudinem in deorum cœtum adscriptus est, factumque est, ut succedentibus temporibus, cùm fama ejus cresceret, nominum quoque cresceret impositio (nam à conditis urbibus Saturnus, à supremo rerum dominio Jupiter, à vini, oleique inventione Bacchus seu Dionysius, Hercules à summa fortitudine, ab orbis lustratione Neptunus, à rebus inventis Mercurius, Apollo ex Musicæ frequenti tractatione, et Janus denique è politioris vitæ cultu vocitatus πολυονοματίας και πολυθεΐας occasionem præbuit,) atque hoc ita se habere vatum antiquorum testimonia ostendunt, qui Osiridem cum omnibus dictis nominibus passim confundunt. Ac primò quidem Saturnum cum Osiride Orpheus in suo hymno confundit, quem cum styracis suffimento concinit his verbis.

Omnes qui partes habitas mundique genarcha
Absumis qui cuncta idem, qui rursus adauges.

Virgilius cum Jano et Saturno eum eundem facit, cùm hisce versibus ludit:

Vitisator curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago.

Janus et Saturnus sunt iidem si per eos Noë intelligatur, sin æquivocè, diversi.Tibullus quoque Osiridem cum Baccho seu Dionysio, eundem esse sequenti carmine manifestum facit.

Te canit atque suum pubes miratur Osirim,
Barbara Memphitem plangere docta bovem.
Primus aratra manu solerti fecit Osiris,
Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertæ commisit semina terræ,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adjungere vitem,
Hic viridem dura cadere falce comam.
Illi jucundos primum matura sapores
Expressa incultis una dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,
Movit et ad certos nescia membra modos.
Bacchus, et agricolæ magno confecta dolore
Pectora tristitia dissoluenda dedit.
Non tibi sunt tristes curæ, non luctus Osiri,
Sed chorus, et cantus, sed levis aptus amor.
Sed varii flores, et frons redimita corymbis,
Fusa sed ad teneros lutea palla pedes. etc.

Idem igitur Dionysius est et Osiris, hinc enim et Chenosyris ab hedera dicta est, hoc est Osiridis planta. Herculem porrò et Bacchum elegantissimè consociat in quodam epigrammate Antipater, hoc tristicho.

Ambo Thebani, gnati Jovis, ambo strategi,
Hic clavâ gaudens, Thyrsiger alter ovat.
Ambo triumphantes variis armisque columnisque,
Hic cervi exuvias, ille leonis habet.
Utrique æra crepant; Juno grave Numen utrique
E terra ad superos ignis utrumque tulit.

Mercurium verò aliosque deos unum constituere Osiridem supra diximus, et infra dicemus, patet igitur hanc πολυονοματίαν in uno Osiride repræsentatam, nil aliud significare, nisi unius Solis

multi-