Cap. III.Sect. I.Itali) opere Zapho comperto dixerut, quid faciemus homini, qui belluam adeò nobis infestam interficiens omnes ab interitu vindicavit? et unanimiter tandem concluserunt, ut dies in anno ejus nomini consecratus, in memoriam facti celebraretur, offerentes ei libamina, et sacrificia, ac in Regem electum, cùm totam Italiam ab hostium insultibus liberasset, Janum appellarunt; exercitus verò Gundelorum denuò irrumpens in Italiam omnem circa regionem præde, et spoliis subjicere conatus est. Janus verò se ei opponens totum in fugam convertit, ac sic totam terram ab insultibus hostium liberavit. Ob quam causam Janum sibi filii Cithim in Regem elegerunt, et expeditione novâ factâ intra filios Thubal, et insulas circumjacentes, omnes paulatim à Jano subjugatæ sunt, eum Janum Saturnum appellantes; Janum quidem ob interfectam belluam hoc nomine insignitam, Saturnum verò ob stellam, quam tunc temporis Numinis loco colebant שבחי Saturnus.Cithim Sabthai nomine, quod idem est ac Saturnus, erat autem primo Rex tantum vallis Campaniæ, sed Cethim postea templo in ejus honorem ædificato toti eum præfecerunt Italiæ, regnavit autem Rex Janus (unde à Jano Januenses) Saturnus 50 annos, et mortuus est, et in civitate Gavanæ (forsan Genuæ) sepultus, regnavit autem post eum Janus alter totidem quot prior annos, ædificavitque et ipse in valle Campaniæ templum magnum et splendidum. Atque hucusque Joseph Ben Gorion, cujus verba ideò hîc ad longum proferre placuit, quia iis, quæ ab Aboriginibus, et Janigenis primis Italiæ colonis Petrus Leo Castella asserit, maximè consentiunt.
Patet igitur ex his, sicuti primi Assyriorum urbium fundatores dicti sunt Cœli, Saturni; Ægyptiorum sirides, hoc est Cœli seu Saturni Ægyptii; sic Italorum primos Reges Janos denominatos esse, sed ad Osiridem redeamus. Prima Ægyptiorum nomina Osiris et Isis.Osiris itaque et Isis, teste Diodoro, à Saturno Vulcani ignis inventoris filio, geniti, defuncto parente conjuges facti, toti imperasse feruntur Ægypto, eâ prudentia et moderatione, ut omnium in se oculos, animosque converterent, nam præter leges saluberrimas Ægyptiis datas, agriculturam, usum instrumentorum mechanicorum, armorum, vinearum item, atque olearum plantationem docuêre, literas quoque cæterasque scientias, uti Musicam, Geometriam, Astrologiam Mercurio adjutore introduxêre primi, easque summo semper studio coluêre.
His itaque salubriter inventis, Osiris ad majorem gloriam aspirans, ingentem comparavit exercitum, omniumque rerum curâ ISidi uxori commissa, Mercurium prudentissimum virum ei adjunxit in regno gubernando veluti adjutorem et consiliarium. Herculem quoque incomparabilis roboris, ac fortitudinis virum militaribus negotiis præficiens, ipsè rebus sic prudenter constitutis, cum Apolline fratre lauri repertore, ac duobus filiis Anube, et Macedone (quorum ille canem, hic lupum insignibus suis ferebant) in expeditionem proficiscens, præter Pana (qui postea divinos honores in Ægypto consecutus est) secum quoque ducebat Maronem et Triptolemum, quorum ille vinearum colendarum, hic seminum terræ mandandorum rationem callebat; Osiris etiam cùm Musica summopere recrearetur; novem secum psaltrias, quæ postea à Græcis Musæ dictæ sunt, una cum earum instructore Apolline assumpsit. Satyros verò ad psallendum, cantandum, atque animi remissionem conciliandam aptos secum in castris habuit. Non enim bellicosus, aut præliis, periculisque deditus fuit, sed otio, et hominum saluti, quo beneficio pro Deo omnes eum gentes habebant; Æthiopibus agriculturam ostendit, insignibus in ea urbibus à se ædificatis. Nilum quoque longè
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/193
Appearance
Haec pagina emendata est
139
Turris Babel Lib. III.
latè-
S 2