Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/196

E Wikisource
Haec pagina emendata est
142
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. I.omnes ab unius Solis aut Lunæ stirpe deduxere; ita quidem ut, Macrobio teste, aliisque paulò antè allegatis, Saturnus, Jupiter, Pluto, Apollo, Bacchus, Mercurius, Hercules, Æsculapius, Neptunus, Vulcanus, Mars, Pan, Æolus nil aliud fuerint, quàm diversæ unius Solis virtutes et facultates, quemadmodum in apposita hîc figura apparet. In qua vides Solis orbem in 12 epicyclos, quæ 12 deorum referant nomina, et unà virtutes uniuscujusque; quos tamen Hermes hujus Theosophiæ conditor, nequaquam peculiares deos, sed supramundani et archetypi Numinis ineffabiles virtutes, quas primo in mundum genialem, et ex hoc in siderium mundum, id est in Solem, Lunam, stellas; et tandem ex hoc in hiylæum sive elementarem mundum, per vires unicuique mundo congruas influit, significabat. Sol enim in quantum tempora metiebatur, annorumque moderator erat, Saturnus dicebatur. Ut cœlestium corporum et totius mundi rector, Jupiter; ut radiis omnia illustrat et penetrat, Apollo; Mercurius in quantum vi sua attractiva omnium meteororum causa est, Neptunus est, ob dominium in mare et flumina. Pluto ob subterranea œconomiæ administrationem. Bacchus, quia vini et cæterorum liquorum, sine quibus nil ad maturitatem pervenire potest, præses est. In quantum deinde corroborativa vi pollet, Hercules appellatur; Vulcanus verò ab ignea Solis vi et efficacia nomen habet; quatenus Mars, ob ardorem biliosum, quem in animantibus et hominibus excitat. Æsculapius ob salutiferam, quam in plantis et herbis excitat Solis virtutem. Pan fœcundam Solis vim, qua genetica sua facultate in ommibus omnia operatur. Æolus denique in quantum magna vaporum exhalationumque attractâ copia ventos et tempestates causat, denominatur. Porrò quemadmodum Solem unum substantiâ, virtute multiplicem, ac tanquam rerum omnium principium activam dicebant; ita Lunam, eandem quidem re, vi tamen oppidò variam, tanquam Solis conjugem, et rerum omnium principium passivam innuebant; conjugem inquam Solis, in quam veluti matricem, omnium generabilium rerum semina diffundit; ex quo congressu totius elementaris mundi, infinita prope rerum varietas, quam satis mirari non possumus, enascitur. Ut proinde veteres, quicquid dearum nomine gaudet, ad Lunam matrem omnium revocaverint. Primò siquidem Rhea dicitur, eo quod Solis influxui ad generationes rerum perficiendas, substet. Ceres dicitur, in quantum frugibus præest. Lucina dicitur, eo quod discussis tenebris benigno lumine inferiora illustret. Venus, seu Ἀφροδίτη, eo quod ex nativa suæ fœcunditatis proprietate omnia ad generationis appetitum excitet. Juno seu Ἥρα ab aëris illuminatione, cui præest, ideò denominatur; à plantis et seminibus terræ, quas proserpere facit, Proserpina dicitur. Flora, Diana ab humectativa vi Lunæ, qua in sylvas et fruticosa loca, et floridos hortos, mirifice influit. Minerva verò a calore lunari, qui ingeniis multum prodest, nomen meruit. Hecate infera et subterranea Luna, à centenis rerum generibus quas in subterraneis locis producit. Thetys à mari et fluminibus, nec non ab humidæ naturæ œconomia, cui præest, nomen invenit. Bellona à fervore, quem multiplicata bile in corporibus producit; quorum quidem omnium synopsin, in sequenti figura contemplare: atque adeò omnium hujusmodi deorum dearumque multitudinem, non nisi ex confusione linguarum natam esse cognoscas, dum aliter hosce deos deasque Chaldæi, Babylonii, Ægyptii; aliter Græci et Latini appellaverint. Et Ægyptii quidem primi fuerunt qui ad Osiridem et Isidem omnem mon-

struo-